Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Chiocchetti Nicolaus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CHIOCCHETTI NICOLAUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CHIOCCHETTI NICOLAUS

 

 

 

Chiocchetti Fr. Nicolaus, Tridentinus, die 24 decembris 1833 in nostro conventu S. Mariae Virginis de Bono Consilio Genestani, ubi, post voluntariam abdicationem a munere Assistentis Germaniae, ac theologi Angelicae Urbis Bibliothecae reliquum vitae suae cursum, ut addictius Deo vacaret, ab hinc duobus annis ardenti animo consumere concupiebat, omnibus Ecclesiae Sacramentis sana mente devotissime susceptis, pulmonis inflammatione correptus, supremum diem clausit, annos natus circiter septuaginta, cum esset in nostro Ordine S. Theol. Regens et Sacrorum Rituum Congregationis Consultor. Huius vere religiosissimi viri, monasticae vitae cultoris diligentissimi, tum maxime continentia, modestia, ac zelus, praesertim nostri Instituti repristinatione in conventu Friburgi Helvetiorum, tam magis cognita sunt, quam quod calamo describi valeant. Dum igitur tantum virum omnes boni lugerent deluctum, Rev.mus P. Generalis Tardì, hisce fere verbis sub die 31 - XII - 1833, Provincialibus Hiberniae, Poloniae, Melitae et Priori Friburgi Helvetiorum, eius nuntiavit obitum, eisdem notum faciens jam a die 8 septembris eiusdem anni SS.mum Dominum Gregorium XVI Pont. Max., ad munus Assistentis Germaniae vivae vocis oraculo destinasse Adm. R. P. Ioannem Rice, Hibernum. Extant eiusdem Chiocchetti Epistolae ms. in archivo nostrae Sanctorum Postulationis et in archivo Ordinis.