Pavia: battesimo di Agostino
CIASCA AUGUSTINUS
Ciasca Fr. Augustinus S. R. E. Cardinalis ortum habuit in oppido Polimniani Monopolitanae Dioeceseos die 7 maii an. 1835. Parentes eius fuere Leonardus et Olimpia Montanari. In ipso die suae nativitatis baptizatus ac vocatus fuit Paschalis Raphael. A prima aetate in studiis incumbuit, et anno 17 aetatis suae cursum philosophiae in civitate Monopolitana explevit. Anno 1856 Ordini Eremitarum S. Aug. Eugubi in conventu S. Catharinae V. et M. nomen dedit, in quo pietatis et regularis disciplinae aliis semper exemplo fuit. Anno 1857 die 11 martii emissa solemnium votorum professione, literis scientiisque in conventu S. Augustini de Urbe operam dedit, in quibus ob assiduitatem summam, tum ob singularem ingenii praestantiam mirurn in modum profecit. Magistros Thomam Martinelli et Iosephum Lanteri habuit. In civitate Sutrina sacerdos consacratus, ac studiorum curriculo confecto, Lectoris primo, deinde Regentis gradum ac in tempore doctoralem lauream est consecutus. Mature Universitatem Romanam frequentavit, ut ibi SS. Scripturarum disciplinae et linguis orientalibus navaret operam, in quibus talem progressum fecit, ut laurea magno cum plausu donatus sit atque earumdem scientissimus evaserit. Alumnos sui Ordinis Sacram Scripturam atque linguam hebraicam et graecam diu et constanter docuit. Assistentis ac Procuratoris Generalis Ordinis muneribus auctus, in bonum Augustinianae Familiae, cuius semper amore flagravit, omnem curam impendit.
At extra domum eius sapientia ac in rebus peragendis dexteritas latissime patuit. Anno 1866 Professor linguae hebraicae in Collegio Urbano de Propaganda fide electus fuit. In Vaticana Oecumenica Synodo et theologi et orientalium Episcoporum interpretis munere functus est. Deinde consultor S. Congregationis de Propaganda Fide, Bibliothecae Vaticanae scriptor, praeses Collegii Pontificiorum Interpretum, decanus Theologicae facultatis in Seminario Romano, S. et U. Inquisitionis consultor variis temporibus renuntiatus fuit, atque ubique semperque praeclara ingenii sui specimina exhibuit.
Anno 1879 in Orientem profectus est, gravia S. Congregationis de Propaganda Fide negotia ibi peracturus. Anno 1885 renuntiatus est Decanus Philologicae facultatis in Seminario item Romano, ubi auctor praecipue fuit, ut cathedrae linguarum orentalium instituerentur, pro quibus et Statutum concinnavit. Anno 1891 die prima iunii Archiepiscopus titularis Larissensis nominatur et sexta a nuncupatione die consecratur ad S. Augustini de Urbe ab E.mo et R.mo D. Cardinali Rampolla Ordinis nostri vigili ac peramanti Protectore. Paulo post ad Archivii Vaticani Praefecturam promotus est, et brevi interiecta mora, Leopolim Poloniae Austriacae a Summo Pontifice delegatur, ut ibi Ruthenorum Provinciali Synodo praesideret. Postquam inde remeavit, S. Congregationis de Propaganda Fide Secretarius instituitur, quod munus vel ob antiquum earum rerum usum magna facilitate et peritia exercuit.
Haud ergo mirum est si viri ex ecclesiastico vel saeculari coetu nobilissimi ipsum suspexerint ac honoribus affecerint. Eum Austriae Catholicus imperator magna cruce equestris ordinis Francisci Iosephi insignivit, quod pariter praestiterunt Magister Supremus equestris Ordinis S. Sepulchri, Belgarum Rex ac Turcarum Imperator, honorificentissimis collatis insignibus. Quod vero summum est, SS. Pater Leo XIII eo familiariter usus est, etiam in privatis adhibuit, ac tandem Romana Purpura die 19 iunii 1899 muneravit, inter intimos Consiliarios adscivit, eique S. Callisti titulum assignavit.
Cum amplissimam hac dignitate auctus esset, Eidem assignitae fuerunt SS. Congregationes S. Concistorii, Episcoporum et Regularium, De Propaganda Fide pro negotiis tum orientalibus tum occidentalibus, necnon illa studiis praeposita. In quibus omnibus licet summe valuerit, operam tamen suam S. Congregationi a Propaganda Fide potissime impendit; cui vel a iuventute maxime profuit sive in epistolis orientalibus vertendis, sive in examine et recognitione orientalium librorum sive in cuiusvis generis negotiis.
Protector etiam renuntiatus est. Ecclesiae Spiritus Sancti Neapolitanorum et Instituti S. Petri Claver pro missionibus Africanis. Brevi dici vix potest quantum sapientia, scientia, libris, laboribus, honoribus eminuerit, quantum pro Ecclesia laboraverit, dignus revera ut N. S. Ordinis iubar ac insigne decus in aevum reputetur et celebretur.
Verum, ut ab initio inquiebamus, mors cito tantum eripuit Virum. Ab ipsa sua iuventa cardiopathiae morbo affectus est, quem tamen semper patientissime toleravit, licet saepe saepius graviter ex eo pateretur. Anno nuper elapso homini aetate iam grandaevo et laboribus fere detrito morbus institit acrior, minax, ut in vitae discrimen aliquoties Eum adduceret. Tandem die 6 februarii 1902, ictus cerebri paralysi, vi morbi cedens, supremum diem in Domino obiit. In tam longa aegretudine mira eius tolerantia in patiendo et fortitudo animi fuit. Numquam vel minimum verbum, quod impatientiam redoleret. Cum S. Sacrificium haud amplius celebrare posset, saepe sacra sinaxi refici voluit, saepissime confitebatur sacerdoti. Tandem sacramentis omnibus munitus, speciali Summi Pontificis benedictione confortatus, adstantibus amicis ac sui Ordinis Religiosis, placidissime in Domino obdormivit. Hominis pientissimi extrema verba fuerunt: Anima Christi santifica me, Corpus Christi salva me. Ita ex littera circulari ad ordinem data a Rev.mo P. Generali Thoma Rodriguez, sub die 8 februarii 1902. Si plura et ampliora de eo desideres, adeas ad opus P. Davidis Aurelii Perini cui titulus: Studio Bio-Bibliografico sul Cardinale Agostino Ciasca. Amplissimae hujus praeclarissimi viri doctrinae in orientali praesertim literatura documenta, quae quantum Criticae sacrae ac Hermeneuticae auxilio sint, homines harum rerum periti apprime norunt, sunt:
1. Lezioni di Diritto Pubblico Ecclesiastico, Tom. I. et II (mss.)
2. Storia interna del Concilio Ecumenico Vaticano (mss. imperfectum).
3. Examen Critico-Apologeticum super Constitutionem Dogmaticam de Fide Catholica editam in Sessione III. SS. Oecumenici Concilii Vaticani, Romae, ex Tip. S. C. de Propaganda Fide, Romae 1872 in 8, pp. VII-270.
4. De Ecclesia Christi (mss).
5. Notizie intorno alla vita del P. M. Nicola Cretoni dell'Ordine Erem. di S. Agostino, Roma, Tip. Poliglotta della S. C. di Propaganda 1874.
6. Supplementum ad Catalogum Codicum Orientalium Bibliothecae Vaticanae (mss. in Bibl. Vat. existens).
7. Relazione del suo viaggio in Oriente fatto nel 1879 (mss).
8. I Papiri Copti del Museo Borgiano della S. C. de Propaganda fide tradotti e commentati, Roma 1881 in 4, una cum octo fac. similibus in textu copto.
9. Variantes Lectiones Syriacae Versionis Pescitho Collectae ex antiquissimis Codd., SS. Patribus Syris, Scriptoribus Ecclesiasticis, nec non ex Cod. 4 Evang. a Cureton edito, ex Cod. Evangeliarii edito a Minischalchi, et ex aliis editionibus: accedunt criticae observationes depromptae ex comparatione Codd. Graecis. (mss. iniperfectum).
10. Tatiani Diatessaron seu Evangeliorum Harmoniae Arabicae. Nunc primum ex duplice codice edidit et translatione latina donavit P. Augustinus Ciasca Ord. Erem. S. Augustini Bibliothecae Ap. Vaticanae Scriptor, Romae ex Typ. Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1888 in 4, pp. 1-XV, 1-208.
11. Sacrorum Bibliorum Fragmenta Copto-Sahidica Musei Borgiani iussu et sumptibus S. Congregationis de Propaganda Fide studio P. Augustini Ciasca Ord. Erem. S. Augustini edita Vol. I. Romae Typ. eiusdem S. Congregationis, 1885, in 4, pp. I-XXXI, 1-225 una cum 18 tabulis phototypicis. Vol. II, in 4°, I-LXXVII, 1-362 una cum 8 tabulis phototypicis. In promptu habebat etiam tertium volumen, at morte correptus, non potuit eum absolvere. Editum fuit ab Ad.m P. M. Iosepho Balestri anno 1904.
12. Acta et decreta Synodi Provincialis Ruthenorum Galiciae habita Leopoli an. 1891. Romae, 1896, ah eodem P. Ciasca curata.
13. Sillabario Assiriaco (mss. asservatur sicut et caetera mss, tanti vivi in Archivo Ordinis.
14. Catalogo dei Codici Mss. ed oggetti portati dall'oriente nel 1879 dal P. Agostino Ciasca Agostiniano e da lui medesimo descritti publicato dal P. David Aurelio Perini dello stesso Ordine. Roma Tip. del Cav. V. Salviucci 1904