Pavia: battesimo di Agostino
CIERA PAULUS
Ciera Fr. Paulus, Venetus, communiter neotericus dictus, ut a celeberrimo Paulo Veneto, qui vixit saec. XV ineunte, secernatur, ortum habuit an. 1575. Adolescens Eremit. Ordinem ingreditur, et post studiorum curricula, rite absoluta, fit Lector atque Regens. Exorta an. 1606 inter Sedem Apostolicam et Rempublicam tam gravi dissensione, ut Veneti non tantum excommunicationi, verum etiam interdicto subiecti fuerint, cum plurimis ex nostris Venetiis discessit, atque ad Pisanum coenobium primum, postea ad Bononiensem se contulit ibique contra concives suos calamum arripuit pro tuenda Pontificis auctoritate, librumque de hac re evulgavit. Anno autem 1614, cum iam esset S. Theol. Magister, fit Senis studiorum moderator. Subinde in patriam revertitur eodem cum munere, ac an. 1625, ut Discretus Provinciae Umbriae interfuit comitiis Ordinis universis Romae celebratis, atque in eis Gymnasii Romani Regens constitutus fuit. Apud Romanam Sapientiam per plures annos tanta sapientia, tantoque plausu Sacram Scripturam interpretatus est, ut ab Urbano Pp. VIII, die 18 febr. an. 1641 Episcopatum Civitatis Novae in Istria obtineri meruerit, et postea, anno scilicet insequenti 1642, die 13 ianuarii ad Vastanam Ecclesiam translatus fuit. Quam sedem die 27 maii an. 1644 sponte reliquit ut fieret Suffraganeus Ecclesiarum Ostiensis et Veliternis, obiitque Velitris magna cum integritatis et doctrinae fama die 21 martii an 1647 aetatis suae 72. Eius opera sunt:
1. Segreta caelestia, curiosus tractatus de Astrologia.
2. Dialoghi alli Signori della Republica e Senato di Venezia. Bologna, 1606 in 4. (Cfr. Bibliopolae Romani Aureli Catalogum 47, n. 95).
3. Tractatus de iure principum. Bononiae,1607.
4. Tractatus apologeticus pro statu Romanae Urbis et Curiae. Senis, Typ. Marchetti, 1608 in 4.
5. In primum Sententiarum responsiones ad quaesita omnia quae circa materiam de unitate, et attributis divinis a sapientioribus scholasticae theologiae patribus fieri solent, eorumdemque clarissimae resolutiones. Romae ap. Franc. Caballum, 1633, in 4.
6. Carmina latina atque italica permulta, praesertim ad laudem R.mi Hippolyti de Ravenna Ordinis Prioris Generalis.
Referenze:
Alberici, Cat. Breve de' scritt. Veneziani (1605), p. 71; Herrera, Alph. August., T. II, pp. 271, 289; Elssius, p. 232; Gandolphus, p. 135; Leo Allatius in Apibus Urbanis (ed Amburgi, 1711) p. 101; Ossinger, p. 232 et 920 de una eademque persona nempe Ciera Pauli Veneti et Pauli Veneti neoterici, faciens duas distinctas, quod fecit et Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. II, p. 359 et 440; Borgia, Hist. Eccles. Velit. (Nuceriae, 1723), pp. 497, 502; Moroni, Dizionario; Ughellus, T. VII col. 870, n. 31, et iterum Lanteri, Erem. Sacr. August., Part. I, p. 186; H. Hurter, Nomenclator Lit., (1907) T. III, col 935 qui falso scribit illum e vita excessisse an. 1648