Pavia: battesimo di Agostino
CHICCO NICOLAUS
Cocchi Fr. Nicolaus, Viterbiensis, Theol. Bacc., acri ingenio et probitate clarus, sua studiorum curricula Arimini, Ravennae, Bononiae, Perusiae egregie perfecit ab an. 1780 ad an. 1790, quo die 17 decembris renuntiatus fuit Lector, et tribus post annis Anconae Bacc. Deinc Romam accitus, cum esset Collegialis, an. 1795, studiorum moderatore P. Ioanne Augustino Carabelloni, suam Ex novo testamento Syllexim Exegetico - Hermeneutico- Polemico-Empirico criticam exposuit, quamque Cardinali Andreae Ioannetto Archiepiscopo Bononiensi dicavit atque editit, Romae, 1795, Typ. Giannelli, in 4. Reliquit insuper Logicam et Metaphisicam, quae mss. asservantur in archivo Ordinis, et in Cod. 427 Bibl. Angelicae Urbis, inter ff. 1-173. In eodem codice vero ff. 1-518 habentur etiam eiusdem, sub nomine tamen Fr. Nicolai Coccia: In Praedicamenta Aristotelis disputationes sex, quae inc.: "Disputatio I. de Ente rationis ebiectivo. Philosophiam haec labes invasit". Expl: "Finis. Laus Deo Deiparaeque. Si Pater Adam, materque est omnibus Eva cur ergo non sumus nobilitate pares. Fr. Nicolaus Coccia".