Pavia: battesimo di Agostino
COLLENSIS IOANNES
Collensis Fr. Ioannes Baptista, patria Etruscus, clarissimi Bartholomaei Scalae Reipublicae Florentinae Cancellarii compatriota et amicus, floruit an. 1433, atque ab eo ms. relicta fuit Historia de Vita B. Nicolai de Tolentino et de eius nativitate, quae fuit ab Angelo adnuntiata. Asservatur in nostra Bibl. conventus de Colle et inc.: "Nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium apud omnes gentes". In fine adsunt duae laudes italicae: una pro S. P. Augustino, et altera pro D. Nicolao, cuius initium: "Beato Nicolò servo di Dio / stella lucente, exemplo della gente / illuminato dal lume divino".
Referenze:
Gandolphus, Dissertatio hist. de 200 celebr. August. Script., p. 359