Pavia: battesimo di Agostino
COLLODI AMBROSIUS
Collodi Fr. Ambrosius, Genuensis, Congregationis Lombardiae Ord. Erem. S. Augustini alumnus, floruit saec. XVII. Dicitur ab Oldoino in suo Atheneo Ligustico, vir qui, omni genere scientiarum divinarum, humanarumque praeclare imbutus, legali iurisprudentia copiose refertus, graecis idiomatibus egregie peritus, Congregationem suam patriamque illustravit. Litterales lucubrationes plures exaravit, quae sunt:
1. Commentaria in lib. Politicorum Arist. quaestionibus illustrata.
2. Epitheta ex graecis lyricis, comicis, epicisque poetis collecta ordine alphabetico.
3. Monita politica ex Plutarco, Iustino et aliis.
4. Disputatio politica ex C. Cornelii Taciti lib. I Annalium de Tiberii dissimulatione.
5. Elogia et Emblemata sub nomine Iungii Philatei evulgata.
6. Istorie di Pietro Mattei compendiate.
"Omnia opera praedicta, ait Giustiniani, Scritt. Liguri, Roma, 1667, p. 47, aliqua iam impressa, alia adhuc manuscripta, in Bibliotheca S. Mariae de Cella suburbii S. Petri de Arena cernuntur et sunt".
Referenze:
etiam Iöcher in Lexico Eruditorum, T. I, col. 2019; Ossinger, p. 236; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 121