Pavia: battesimo di Agostino
COLUMNA AEGIDIUS
Columna Fr. Aegidius, Doctor Fundatissimus appellatus, dictus fuit Romanus, non solum quia in Urbe primam lucem aspexerat, sed ut Aegidio de Fuscariis Parisiensi, prout tenet H. Hurter S. I. in suo Nomenclatore Lit., T. II, (1906) col. 481, distingueretur. Ex quadam chartula Archivii Histor. Capitulini (Credenzone XIV, T. 72, Notizie di famiglie illustri, p. 44) comperimus illum filium fuisse Petri Columnae domini Castri Genazzani. Generatim, et forsan verius, istorici affirmant illum ortum habuisse an. 1247; Turner vero (Storia della filosofia, Trad. di G. Oliosi Verona, 1906, p. 343) eius nativitatem ponit an. 1243. In aetate adolescentuli ingressus Augustinianum Ordinem, a parentibus et amicis saeculi, blandimentis pluribus redire ad saeculum fuit allectus: sed ipse maluit Deo in suscepta religione servire, quam parentibus et mundi amatoribus oboedire (Cfr. Iord. de Saxonia, Liber qui dicitur Vitas fratrum, Romae, 1587, p. 169). Decimoquarto aetatis anno expleto missus fuit Parisium, ut inibi in bonis litteris institueretur; et in his vix dici potest, cum esset praestantissimi ingenii portentum, quam multum profecerit. Undeviginti annos tum artitum cum philosophiae, bibliae, theologiae facultates, argumentando, respondendo, docendo, praedicando, omnes Sorbonicae Universitatis actus frequentando inibi insumpsit, ac an. 1279 ipse iampridem Baccalaureus licentiandus ex documentis apparet. In illo celeberrimo Studio Angelicum Doctorem D. Thomam praeceptorem nactus, tanta fuit, eo magistro, divinarum scientiarum copia locupletatus, ut velut pullus aquilae, eum volatibus vicinitus persecuutus fuerit. Sed quo tempore illum audivit? Recentiores scriptores affirmant, id evenire non potuisse nisi annis 1269-1271, quibus secundo Sanctus Doctor Parisiis docuit, non vero annis 1256-1260, quibus antea ibidem docuerat, quia Ordo Augustinianus nonnisi mense decembris an. 1259 domum pro suis studentibus Parisiis acquisivit. Fertur itaque tantam et ingenii praestantia (verba sunt Lanteri, Postr. Saec. Sex. T. I, p. 47-51), et virtutum splendore apud scholarum Principem gratiam iniit atque existimationem, ut iste, si forte cum cathedram conscenderet, casu aliquo abesset Columna, licet plurima caeteroquin auditorum frequentia stipatus, uno tamen Aegidio non audiente, perperam sibi videretur aurea eloquiorum suorum flumina ex angelici labiis effundere. Ipse autem vicissim amantissimum praeceptorem summa reverentia prosequebatur, eique adeo amoris, gratique animi gludino devinctus erat, ut cum Guilelmus de Mara Oxoniensis theologus libellum evulgasset, in quo aliqua Aquinatis Doctoris placita maledico ldente carpebat, statim adversus magistri censorem ignitum stilum acuerit, atque in lucem emiserit praeclare elaboratum Defensorium (minime est enim probatum hoc opus ab aliis manibus exaratum fuisse, quiquid aliqui in contrarium seritiant) contra impugnantes D. Thomam Aquinatem ex quo Angelici Solis radii luculentius deinceps coruscare caeperunt. Affirmant etiam historici illam eamdem cathedram, qua D. Thomas, post eum ascendisse, sed non est certum si immediate post, quod videtur probabile si attende perpendamus documenta Aegidium respicientia. Stephanus Tempier, Parisiensis Episcopus, homo pertinax et obstinatae mentis, die 7 martii 1277 plures opiniones Theologorum illius Universitatis, praesertim ex D. Thomae et Aegidii scriptis depromptas iniuste condemnavit. Fuit Aegidius noster invitatus ad eas revocandas; ast ille non solum obtemperare invitatui renuit, sed variis rationibus nisus fuit eas confirmare. Verum male id tulit tum Episcopus, tum Universitatis Cancellarius. Hinc, inter eos dissidia atque fastidia, ad quae tollenda Aegidius Parisium reliquit et in Italiam an. 1279 reversus est. Erat tunc Baccalaureus et ut videtur licentiandus ad magisterium, id est talis, qui iam non solum Bibliam et Sententias in scholis publice docuerat, quod per quinquennium fiebat, sed etiam actus Unversitatis per triennium ad minus, iuxta eiusdem Universitatis statuta, postea frequentaverat, ita ut ius haberet ad licentiam et magisterium statim recipiendum (Cfr. E. Esteban, Analecta Aug. Vol. II, p. 281). Si igitur an. 1379 non minus quam octo annos Aegidius in munere docendi pertransierat, evidenter an. 1271 iam cathedram conscenderat; non itaque improbabile est quod ille de Sorbonica pergula immediate post Angelicum Doctorem doceret. Caeterum praecedens agendi Aegidii ratio eius bonae famae nihil obfuerat. Omnes enim norunt, cum ageretur de opinionibus disputabilibus, illum iniuste multatum fuisse ab Episcopo Parisiensi, ac ideo maxima fiducia atque existimatione, quibus iam tunc potitus erat, sive penes suos Romanae Provinciae confratres gaudebat, sive penes Ordinis Priores Generales. Primi nimnirum non semel ac iterum, tribus scilicet continuis capitulis, res Provinciae in libera Aegidii posuerunt potestate; Superiores vero non dubitarunt quin eum in capitulis generalibus Definitorem elegerint, et hoc usque ad Capitulum Tuscanellae an. 1285 mense maio celebratum, in quorum actis semper dicitur Baccalaureus. Sustineri ergo non potest opinio nostratis Mattioli (Studio critico sopra Egidio Romano Colonna, Roma, 1896, p. 13), qui Aegidium putat magistrali laurea Parisiis an. 1281 decoratum. Ut pacifice hoc assequi posset, bene ille intellexit aliquam satisfactionem a se praebendam esse Episcopo, Cancellario et Collegio doctorum Parisiensium circa impositionem sibi factam de revocandis hiis quae dixerat aut scripserat. Adivit itaque S. Sedem declarans Summo Pontifici se humiliter facturum quidquid in casu ab illo decerneretur. Honorius IV hanc Aegidii humilem oblationem acceptavit, praecepitque Parisiensi Episcopo, Stephani successori, ut Cancellario et omnibus magistris theologicae facultatis specialiter convocatis, ac Aegidio revocante "quae de dictis contra ipsum una cum maiori parte magistrorum eorundem iudicaverit revocanda (sunt haec Pontificis verba) et specialiter quae dictus praedecessor tuus mandavit, ut praedicitur, revocari, circa licentiam et expeditionem ipsius auctoritate nostra provideas, prout secundum Deum, fidei catholicae, ac Parisiensis studit utilitati de consensu maioris partis magistrorum ipsorum videris expedire"; quibus, verbis (ita Esteban 1. c.), iuxta morem loquendi illius temporis, apertissime exprimitur mandatum apostolicum promovendi Aegidium ad Magisterium in Sacra theologia. Virtute huius mandati, quod Episcopus Parisiensis exequi debuit, putamus Aegidium nostrum ad Magisterium fuisse promotum ipso anno 1285 mense octobris (cum literae Pontificiae datae fuissent die 1 iunii eiusdem anni), eo scilicet tempore, quo annus scholasticus incipiebat et peractis licentiatorum actis, promotiones ad magisterium Parisiis fieri solebant. Renunciatus itaque S. Theol. Doctor, et Sorbonica cathedra ab eo iterum suscepta, eius fama quammaxime percrebuit. Omnes enim in eo ora tenebant; et anno insequenti, cum Philippus nuper Rhemis Gagliarum Rex inauguratus Parisios accessurus esset, unanimi Sorbonae decreto, quamvis in illa florentissima Academia multi extarent non solum doctrina, atque eloquentia, verum etiam officiose excipiendi, congruisque Regem honoribus prosequendi dexteritate viri praeclarissimi, unus Aegidius dignus habitus fuit qui advenienti Principi verba faceret, qua occasione celebratissimam de iustitia orationem composuit. Apud nostrates autem tantae fuit auctoritatis ut universi Ordinis Patres Definitores minime titubarent Florentiae in Capitulo Generali, anno 1287 habito sequentem diffinitionem emittere: "Quia venerabilis Magistri nostri fr. Egidii doctrina mundum universum illustrat, diffinimus et mandamus inviolabiliter observari, ut opiniones, positiones et sententias scriptas et scribendas praedicti magistri nostri, omnes ordinis nostri lectores et studentes recipiant eisdem prebentes assensum et eius doctrine omni qua poterunt sollecitudine, ut et ipsi illuminati alios illuminare possint, sint seduli defensores". Et haec definitio maxime concordabat doctorum Parisiensium placitis, apud quos merito Doctoris Fundatissimi nomen sibi comparaverat. Quanti insuper illum penderet B. Clemens de Auximo, Prior Generalis Ordinis, mirum in modum ab eo ostensum fuit in capitulo generali Ratisbonensi, cui voluit ut interesset, eidem per diffìnitionem committens auctoritatem quo posset "Baccalarios Parisios ad legendum sententias vocare prout sibi pro bono Ordinis videretur expedire". Verum luctus ingens paulo post occupavit Ordinem Eremitarum: die enim 8 aprilis 1291 "obiit Pater noster (ut abetur in actis capitul.), Sanctus frater Clemens, Prior Generalis... in Urbeveteri, Romana Curia ibidem existenti, et confluentibus dominis Cardinalibus ad sepulchrum eius. (Cfr. Analecta cit. Vol. II, p. 322)". Eo defuncto, ex iure Ordinis habenas, ut Vicarius et Administrator, suscepit P. Paulus de Perusio, qui mense septembris 1291 suo Definitorio indixit in praesentia Aegidii (qui evidenter in Italiam iterum reversus erat), ut de capituli convocatione ageret, deque electoribus provinciae romanae provideret, et anno insequenti mense ianuario in Epiphania Domini Romae in conventu S. Mariae de Populo in comitiis generalibus Aegidius ipse unanimiter et concorditer in Priorem Generalem evasit electus, tribus annis naviter Ordinem regens amplius utique recturus, nisi a Summo Pontifice Bonifacio VIII, cuius amicitia iam inde ac ille Cardinalis erat fruebatur, quique eximiam illius doctrinam atque sanctitatem probe perspectam habebat, maxime ob eruditum evulgatum librum de Renuntiatione Papae, in quo probatur validitas renuntiationis S. Coelestini V, ad Archiepiscopatum Bituricensem et Aquitaniae Primatum an. 1295 die 25 aprilis evectus fuisset. Non placuit optimatibus Galliae huiusmodi electio, aegre enim ferebant alienigenis Episcopatus Galliae conferri, perinde ac si Italia Antistites Gallos numquam recepisset. Ipse Summus Pontifex voluit illum consecrare; qua consecratione et Primatis palleo acceptis, cum celebraturum esset Capitulum Generale apud Senas, illuc advolavit, inibi sustinendo disputationes de quolibet, et postea ad suum Archiepiscopatum ivit, cuius gubernium suscepit. Sed anno postero Romam mense iulii iam repetierat, forsan ab ipso Bonifacio ad eam vocatus, et inibi mansit usque ad annum 1299 quo post mensis Augusti ferias ad suam Bituricensem sedem remeavit, quum sanctissime per tres circiter annos apud Romanam Curiam, cui sua illuminata officia consilio sapientia et scriptis praebuit, vixisset. Gubernaverat intenim suam Archidioecesim Vicarios Generales instituendo qui eam visitarent atque administrarent. Interfuit an. 1311 Concilio Viennensi,in quo Templariorum danmatio conclamata fuit, eorumque Bituricensem domum Augustiniano Ordini acquisivit, eamque postea perpulchre exornavit. Anno insequenti Synodum in sua sede celebravit, et probabiliter aliam an. 1315. Multa sanctitatis indicia praebuit et praesentiens suum diem extremum testamentum die 29 martii Bituricis condidit, quo conventui Parisiensi, de cuius uberibus a pueritia nutritus fuerat, reliquit domum seu manerium suum S. Martini de Campiano dioec. Saonensis, et suam locupletem bibliothecam quam Bituricis secum habebat. Suam capellam reliquit romano conventui ad S. Triphonem, ac tandem inter pietatis exercitia in Domino obiit Avenione penes suos confratres die 22 decembris 1316; eius corpus Parisium translatum in nostra ecclesia fuit onorifice sepultum, apposito ad tumulum hoc epitaphio: HIC IACET / AULA MORUM VITAE MUNDITIA / ARCHIPHILOSOPHI ARISTOTELIS PERSPICACISSIMUS / COMMENTATOR / CLAVIS ET DOCTOR THEOLOGIAE LXV IN LUCEM / REDUCENS DUBIA / FR. AEGIDIUS DE ROMA ORD. FRATRUM EREMIT. / S. AUGUSTINI / ARCHIEPISCOPUS BITURICENSIS QUI OBIIT / ANNO D. MCCCXVI DlE XXII MENSIS DECEMBRIS
Omnigenae eruditionis pretiosa ab ipso exarata volumina reliquit, quae nimirum sunt:
1. Expositio in artem veterem: videlicet in universalibus, Predicamentis. Post predicamentis, sex principiis et Periermenias. Inc.: "Sicut dicit Philos. in 1. de anima: intellectus noster...". Venetiis per Simonem De Luvere, 1507, in fol.; ibidem ap. Hier. Scotum 1582 in 8; et sub tit.: In Porphiri Isagogen, Aristolelis Categorias et lib. Peri Hermenias ac Giberti Porrectani VI Principia absolutissima Commentaria, quae omnia cura et industria R. P. Lectoris F. Augustini Panizzoni ecc. ad I1l.mum et Rev.mum S. R. E. Presb. Card. Gregorium Petrochinum etc. Bergomi, Typ. Com. Venturae, 1591, in 4; Mss. Vat. Barber. Lat. cod. 433 membr. saec. XIV.
2. Expositio super libros Priorum Analiticorum Aristotelis cum textu eiusdem. Venetiis per Simonem de Luvere 1499, in fol. (Cfr. Copinger in addit. n. 133, et Proctor, n. 5624); idem Venetiis, 1500 (Hain n. 134); idem Venetiis, per Locatellum, 1502 in fol.; idem Venetiis una cum quaestionibus Marsilii per Bonetum Locatellum, 1504 in fol.; idem ibidem 1516 in fol.; idem una cum aliis opuscolis recognitum per R. P. Mag. Augustinum Montisfalconium, Venetiis, Lucantonius de Giunta, 1522 in fol.; id. Venetiis, 1598. Cod. 40 B. S. Marci Venetiarum (Valentinelli, Vol. IV, p. 28); sed cod. 16620 Bibl. Nat. Paris. et cod. 280 et 289 Oxon. Merton, hoc opus tribuunt Roberto Kilwardby Anglico.
3. In libros posteriorum Analiticorum Aristotelis expositio. Vener. viro ex Anglorum spectabili prosapia oriundo d. Stephano de Maulay etc. Patavii, 1478, in fol. (Cfr. Hain, n. 135, Proctor n. 6795); per Ioan. Iacobum de Puteo Feltrensem et Petrum de Nardis, de s. Angelo; Venetiis per Bonetum Locatellum, 1488 in fol.; idem Venetiis, 1493 (Hain Copinger n. 136-140); idem ibid. an. 1495 in fol.; idem ibidem, 1499 in fol.; id. ibid. 1500 in fol.; idem ibid., per Georgium Arrivabenum, 1513 in fol.; idem cum duplici textus translatione: antiqua scilicet: ei Ioannis Argyropili bizantini nunc primum addita. Novissime post omnes impressiones ubique terrarum excussas: collatis multis exemplaribus adamussim recognita: cunctisque mendis expurgata. Venetiis, Giunta, 1520 in fol.; idem opus ibidem, Scotus, 1530 in fol. Haec Commentaria reperiuntur mss. Florentiae in Bibl. Laurentiana PI. XVI sin., cod. 4.; ibid. in Nation., PI. II, S. Crucis C. 5, in fol.; Oxoniae in Bodleiana, Misc. CCCLXXIII; in Nation. Pariensi, in Tholosana, in Burdigalensi, Venetiis in Marciana, Cod. 47 (Philosophia) saec. XV, (Cfr. Valentinelli, IV, p. 30 et 31; Monachii in Regia, cod. 14044; Parisiis in Bibl. v. de l'Arsenal, cod. 734 (13. S. A. L.) saec. XIII; in Vat. Lat. codd. 823, 827, 828, 829, 10135; in Vat. Palat. cod. n. 100; in Vat. Regina, n. 143; in Bibl. Angelica n. 489; Cambridge in Bibl. v. Emmanuel College, cod. 313.
4. Expositio supra libros elenchorum Arist., Venetiis per Bonetum Locatellum, 1496, in fol. Praeit epistola nuncupatoria Fr. Augustini de Meschiatis Rev.mo D. Ioanni Stephano de Feneriis, Apostolico Protonotario ac Episc. Vercellensi; item Venetiis, an. 1499 in fol.; Venetiis per Simonem de Luere an. 1500 (Cfr. Hain-Copinger, 141); Venetiis, Scotus, 1507, et iterum per Simonem de Luere an. 1530, semper in fol. (Cfr. et Proctor, n. 5067 et 5630. Mss. reperiuntur in Vat. Lat. n. 823, 824, 825, 826; Viennae in Vindoboniensi, Cod. 2382 et 5366; Parisiis in Nation. Cod. 14714, saec. XIV, Vict. 382, Comp. 87 et in Mazariniana, cod. 499; Monac. in Regia Cod. 14522; Oxoniae in Ball. cod. 119 et in Merton. 289; item Carpentoractae, Basileae, Biturici sive Avarici, in civitate v. Cambridge; in Vatic. Pal. cod. 933; in Bibl. Nat. Fiorentina cod. 2794 (Badia Florent. B. 9) saec. XIV, cod. 12; in Bibl. S. Crucis D. 9, saec. XIV; Cod. 3 ex conventu S. Mariae Novellae F. 5, membr. in fol.; item Florentiae in Laurentiana, Plut. XVI sin., cod. VI. olim Conventus S. Crucis, et Plut. XV, Cod. VI membr. in fol; Caesenae in Malatestiana cod. 2 Plut. 26, saec. XIII-XIV. Item Venetiis in Bibl. Theatinorum in fol. membr. (Tomasini, p. 57).
5. Quaestio defensiva de medio demostrationis, Venetiis, de Luere, 1500 in fol. una cum Expositione supra libros Elenchorum, et cum aliis opuscolis per fr. Augustinum Museum integre restitutas ad Rev.mum Magistrum Gabrielem Venetum.... Generalem; Bononiae, per Iustinianum de Ruberia, 1524, in 4 parvo. Editio Veneta per Bonetum Locatellum an. 1496 est potius Fr. Augustini de Biella de Mextiatis Ordinis Augustiniensis Lectoris quam ipsius Aegidii. Codices hujus opellae sunt in Vat. Lat. 760, 712, 828; Parisiis in Bibl. Nat. Lat. 16170, saec. XIV.
6. Rhetorica Aristotelis cum fundatissimi Artium et theologiae doctoris Egidii de Roma locullentissimis commentariis. Venetiis, 1481 in fol.; Romae 1482; Venetiis per Giorgium Arrivabenum, 1515 in fol.; et Venetiis, apud heredes Octav. Scoti, 1555. Mss. asservantur Mediolani in Trivultiana, cod. 837, saec. XV in fol. sub tit.: summa super libros Rhetoricorum Arisiotelis; Parisiis in Bibl. v. de l'Arsenal, Cod. 980 (21 B. L.) et ibidem in. Bibl. Nation., Sorbonica, Mazarin.; Bruxellis, Monachii, in civitatibus v. Toyes in Gallia, et Cambridge in Anglia, Paduae (Cfr. Tomasini, p. 78), Ravennae in Classense, n. 409 membr. saec. XIV; Romae in Vat. Lat. 775; Florentiae in Laurentiana, ex libris S. Crucis, Plut. XVI sin., Cod. VIII, pergam. saec. XIV.
7. De differentia rhetorice, politice et ethice s. l. et s. d. [1493] in 4. (Cfr. Hain n. 116-117); Neapoli, per Antonium Frizis de Corinaldo, 1525, in 4, una cum aliis tractatis eiusdem Aegidii; Viennae in Austria apud Mathaeum Cosmerovium, 1641, et Cordubae ex typ. apud Lazarum de Risquez, an. 1712 semper cum aliis eiusdem Aegidii opuscolis, Mss. reperitur Monachii in Regia, Cod. 8001, membr. misc. saec. XIV; in Bibl. R. de Wolfenbuttel n. 641 ; Neapoli in Bibl. Nationali, VI. c. 16 membr. msc. saec. XIV.
8. In poesim Aristotelis ms. Oxoniae in Bodleiana.
9. Commentaria in VIII Iibros physicorum Aristotelis... impressa in almo gymnasio patavino impensis ac diligentia... Hieromyni durantis impressoris, 1493 in fol., Fol. 1. Fr. Egidius Viterbiensis Eremitanus S. Augustini clarissimo theologo magistro Gratiano Fulginati Ord. S. Augustini Procuratori Solertissimo S. D. (Cfr. Hain, 128; Proctor, n. 6832, et Olschki, Monumenta typ. n. 391, p. 142); idem Paduae, 1483 in fol. (?); Venetiis 1496 apud Octavianum Scotum in fol.(?); Venetiis 1499(?); Venetiis 1501 in fol.; Venetiis per d. Andream de Torresanis de Asula, 26 sept. 1502 in fol.; et sub hoc titulo: Egidii Romani in libros de physico auditu Aristotelis Commentaria accuratissime emendata: et in marginalibus ornata quotationibus textuum Commentariorum ac aliis quamplurimis annotationibus... Eiusdem quaestio de gradibus formarum, cum praefatione et cura Fr. Augustini Fivizani, Agustiniani, 12 Kal. Oct. 1502, in fol. Idem Venetiis, 1520, 3 vol., in fol. cum commentariis de Generatione eiusdem Egidii, Marsilii et Alberti de Saxonia. Commendationes physicae et mefaphysicae. Ursellis, apud Cornelium Sartorium, 1604 in 8. Opus non genuinum; et ibidem an. 1614 aut 1618 in 8. Auctor huius operis videtur Fr. Aegidius a Praesentatione nostri eiusdem Ordinis, Lusitanus, qui obiit, postquam docuerat per plures annos Conimbricae an. 1606. Mss. Romae in Vat. Lat. cod. 830, cod. Vat. Lat. 772 sub hoc tit.: Quaestiones disputatae de scripto Physicorum; ibidern in Pal. Lat. 1039, et in Urbinate 183, saec. XIV. In hoc ultimo cod. habentur etiam: fragmenta quaestionum Methaphysicarum ff. 117-120; Taurini, cod. 656 (E. 11-28) membr. saec. XIV, cc. 188 et in Bibl. Univers. Cod. 476; Venetiis in Bibl. S. Marci Codd. 42 et 43 [L. VI. IX. - L. VI. X] (Cfr. Valentinelli, T. VI, p. 34-35) 1us saec. XIII, 2us saec. XIV; Florentiae in Bibl. Nationali, olim S. Crucis, 9 Cod. A, 5, 9; in Laurentiana Plut. 83, Cod. 26; in Bibl. S. Marci, I-V. 11. Papiae in Bibl. Universitatis, Cod. 572, saec. XIV; Parisiis in Bibl. v. de I'Arsenal cod. 488, item in Nationali et in Sorbonica; item in Gallia in Bibl. civitatis v. Troyes cod. 884; Burdigalae cod. 424; in civit. v. Cambridge, E. Coll., cod. 513, et alibi.
10. Expositio super Aristotelis duobus libris de Generatione. Neapoli, Iodocus Hoensteyn, s. a. (e. 1475) in fol. min. ff. 104 (Cfr. Hain 144). Extat in Bibl. Nation. Neapolitana VI. D. 23; item ed. Patavii 1480, d. 24 febr. ingenio et impensa Ioannis Grandis Herbort de Silgenstat. (Cfr. Proctor n. 6713); Marsilius [Inguen] de generatione et corruptione cum expositione Aegidii, Venetiis per Bernardinum de Tridino, 1493 in fol.; item Venetiis per Simonem de Luere, 1498; item Venetiis per Otinum de Luna, 1500 in fol.; s. l. a. et typ. n. In fol. char. ghot. binis. col. AA - HH. Romae in Bibl. Nation. Incun. n° 23.; s. l. Commentaria fidelissimi expositoris D. Aegidii Romani in libros de generatione et corruptione Aristotelis cum textu intercluso singulis locis. Quaestiones item subtilissime eiusdem doctoris [Aegidii] super primo libro de generatione nunc quidem primum in publicum prodeuntes per Bonetum Locatellum, 1504, fol.; Venetiis per Gregorium de Gregoriis, 1505 in fol.; Venetiis, 1515 in 4°; Venetiis mandato et expensis Luceantonii de Giunta 1518 in fol.; Venetiis cura heredum Octaviani Scoti et sociorum, 1520 in fol., et tandem Venetiis apud Hieronymum Scotum, 1567 in fol. Ms. existit Romae in Vat. Lat. cod. 2182, in Vat. Pal. Lat. cod. 1044, Vat. Ottob. 1415; Venetiis in Marciana Clas. XII, Codd. 71, 72, 73 (Cfr. Valentinelli, T. V, p. 49-50); Florentiae in Laurentiana Plut. XVI, cod. III, membr. et in Nation. ex bibl. S. Crucis (10 S. Croce A. 1); item ex Bibl. S. Marci, cod. I,II, 35; Parisiis in Nation. Cod. 12968 saec. XIII; in Mazarin. codd. 363, 3485; in Bibl. Com. civit. v. Troyes codd. 1770, 884; Oxoniae in Ball. 310, 119, 185; Oxon. Mar. Magd. codd. latt. 209, 309; Oxon. Merton 305; in British Museum sub. tit. Phys. et Metaphysica et in aliis Bibliothecis.
11. De intentionibus in medio quaestio, edita una cum aliis tractatis eiusdem Aegidii per Ven. Theol. Baee. Fr. Herennium Ord. Erem. S. Aug. Neapoli per Antonium de Frixis de Corinaldo, 1525 in 4°; Idem, Viennae Austriae apud Matheum Cosmerovium, 1641 et tertio Cordubae ex Typ. August. apud Lazarum de Risquez. Ms. in Vat. Lat. cod. 10.
12. Subtilissima expositio librorum de Anima Aristotelis a summo interprete Aegidio romano..., edita, Papiae per d. Christoph. de Canibus rogatu et impensa viri Heronimi (sic) de durantibus, 1491 in fol.; item Venetiis, Octavianus Scotus, 1496 in fol.; Venetiis, per Simonem de Luere, 1500 (Cfr. Hain-Copinger n° 132). Asservatur ms. Florentiae in Laurentiana ex Bibl. S. Crucis Plut. XVI, Cod. 1; ibidem in Bibl. Nation. ex Bibl. S. Marci, cod. I. V. 20, saec. XIV; Bononiae in Bibl. Archigymnasii Cod. A. 35; Papiae, [Fondo Aldini] in Bibl. Universitatis; Venetiis in Marciana Clas. XII Cod 71 e 72 (Cfr. Valentinelli, T. IV, p. 53); Cortonae in Municip. Cod. 216, saec. XV; fol. 143 inc.: Philosophiae naturalis tractatus, anepygraphicus, sed eidem praeit Epistola Egidii Romani ad Jacobum Iohannis Gayethani; Romae in Bibl. Vat. Chisiana cod. 1345 membr. in fol. cui tit.: Summa super III libris Aristotelis de Anima; in Bibl. Casanatense Cod. 467; Parisiis in Nation. Cod. 15005 lat. fol. 249; in civitate v. Auxerre, cod. 197; Oxoniae in Ball. cod, 119; Paduae in Antoniana, cod. 150; Venetiis in olim Bibl. Bessarionis, in fol. membr., Plut. VIII (Cfr. Tomasini, p. 35).
13. De Bona Fortuna tractatus.Venetiis apud Octavianum Scotum, 1496, in fol. Mandonet, Siger de Brabant et l'Averroisme au XIII.me siècle (in Collectanea Friburgensia) Fribourg, 1899, p. CCIV, nota 3.a hoc opusculum Aegidii citat. sub tit. : In parva naturalia, videlicet: Venetiis, Heredes Octaviani Scoti, 1525 in folio sub tit.: Parva naturalia, hoc est collectio opusculorum D. Thomae, Petri de Alvernia Ord. Praed. et Aegidii Romani De bona fortuna Aristotelis. Idem dicendum de tertia editione, Venetiis apud Octavianum Scotum Amedei F., 1551 in fol. Ms. asservatur in Vat. Lat. cod. 846, ff. 1-12; Venetiis in Bibl. S. Michaelis Cod. 136 saec. XIV; Ravennae in Classense Cod. 409, ff. 125-129; Viennae in Vindob. cod. 2230; in Bibl. Brugensi in Gallia cod. 496; in Bibl. Escorialensi in Hispania Cod. misc. f. II, ff. 197.v 223.v saec. XV; in Oxoniensi Mert. cod. 281; in Bibl. Monac. cod. 317, 8005; tres codices sunt in Bibl. Nat. Parisiensi et alii in aliis Bibl.
14. In parva naturalia commentarius Aegidio adscriptus a Coriolano, Pamphilo, Ossinger et ab Universitate Parisiensi taxatus in VI petias per IV den. Incipit ut liber de Bona fortuna: "Quidam ordinavit in idem...". Num praesens tractatus idem est ac ille qui continetur in Cod. Vat. Lat. 772 sub tit. Questiones varie de Philosophia et in Regia Monac. Cod. 317, saec. XIII, quae incipiunt f. 184 "Dubium apud multos solet esse quomodo elementa..."? Id enucleare non valeo.
15. In librum de causis Commenfarius, ab Aegidio dicatus Benedicto Caetani S. Nicolai in Carcere Tulliano Diac. Cardinali, qui postea fuit Bonifatius Pp. VIII, et completus Baiocis, v. Bayeux an. 1290, feria 4 ante Purificationem, atque ab Aegidio Bonsi fiorentino rivisus et traditus ad imprimendum: Venetiis apud Iacobum Zoppinum, 1550 in 4. Ms. asservatur in Vat. Lat. cod. 831; Venetiis in Marciana, Class. XII, codd. 115 et 198; Florentiae in Bibl. Laurentiana Plut. I, cod. 22; in Bibl. Erfurtensi cod. 316; Monac. in Regia cod. 14416; in Bibl. Burdigalensi cod. 140; Perpiniani, cod. 24; Parisiis in Bibl. v. de l' Arsenal, cod. 516, saec. XIV, in Mazariniana cod. 3495, in Nationali et in Sorbonica, nec non Venetiis in olim Bibl. Bessarionis in fol. papyr. (Cfr. Tomasini; p. 34).
16. Deformatione humani corporis in utero, tractatus editus a nostrate Mag. Ioanne Benedicto Moncetto de Castellione Aretino, Parisius, Ponset. Le Preux, 1515 in 4 una cum eiusdem Aegidii tractatu de Archa Noë; idem impress. Venetiis per Iacobum Pentium de Leuco, 1523 in 4 parvo, cura et studio S. Theol. Doctoris fr. Augustini Montifalconii, Eremitae Augustiniani; idem Arimini, apud Iohannem Symbenium, 1626 in 4 purgatum atque illustratum per R. P. M. F. Angelum Vancium Ariminensem, Augustinianum. Ms. servatur in Vat. Lat. cod. 841, ff. 1-37, in Vat. Regina cod. 195 et in Vat. Pal. 1086; in Nationali Florentina Cod. II, X. 5. saec. XV, in 8.o; Neapoli in Nation. Cod. VII C. 16, quo continentur alia Aegidii opuscula; in Vindoboniensi Viennae codd. 368 et 2303; Oxoniae in Bibl. Merton. cod. 137; Cameraci v. Cambrai, in Municipali cod. 455 (487); Parisiis in Nation. cod. 15863, tandem in Bibl. Basileensi et Montispesulani.
17. Quaestiones metaphisicales Clarissimi Doctoris Aegidii Ordinis S. Augustini. Venetiis per Petrum de Quarengiis Bergomensem, 1499 in fol.; item (in quarum finem legitur: Expliciunt quaestiones super nonnullos libros Metaphisicae Aristotelis), Venetiis, per Simonem de Luere mandato d. Andree Torresani de Asula, 1501 in fol. Editio curata a Fr. Ioanne Baptista de Tolentino et Mag. Gratiano de Fulgineo dicata; item per Magistrum Iacobum Senensem Augustinianae professionis, cum aliis Aegidii opuscolis, in germanum nitorem redactae, Venetiis, apud Octavianum Scotum D. Amedei, 1552, in fol. P. Mattioli (l. c. p. 145) citat eiusdem Egidii in eosdem libros quaestiones disputabiles, Venetiis, 1505 edit.; sed cum haec editio non existit neque ms. ullus de illis reperiatur, tractatus a Mattioli enunciatus putamus idem esse ac superior. Quaestiones Aegidii super libros Metaphisicorum in fol. membr. erat Venetiis in Bibl. S. Antonii, Plut. I, (Tomasini, p. I). In Vat. Lat. cod. 828, ff. 127-128 adest eiusdem Aegidii quaestio de universalibus.
18. Theoremata d. Egidii de Roma de esse et essentia, per magistrum Iohannem Rüdiger de Creussen s. d. in 4 (Cfr. Hain, n° 119 et Proctor, n° 2958); item s. l. an. 1494, industria et arte Conradi Kacheloffen, in 4 parvo (Cfr. Hain, 120; Practor, 2862); item cum aliis tractatis eiusdem Aegidii, Bononiae per Iustinianum de Ruberia, 1522, opere fr. Augustini de Fulgineo S. Theol. Bacc. in 4. Mss. asservantur Neapoli in Nation. cod. VII. C. 16; Venetiis ad S. Marcum cod. 41 (L.III.II) (Cfr. Valentinelli, T, II, p. 95); Romae in Vat. Pal. cod. 1046; Florentiae in Laurentiana (Cfr. Bandini, T. III, p. 246); Oxoniae apud Collegium Merton, 137; Monachii in Regia cod. 23870; Viennae in Austria, Bibl.Vindobonien. cod. 3513, Erfurti, cod.316; Parisiis in Bibl. v. de l'Arsenal. cod. 355 et alibi.
19. De esse et essentia Quaestiones, Lipsiae 1493; Venetiis, per Simonem de Luere, 1493 in fol. una cum De mensura Angelorum et de cognitione Angelorum tractatus, qui reperiuntur etiam in sequentibus editionibus, nempe: Venetiis per Simonem de Luere, 1503 in fol.; Venetiis, apud Locatellum, 1504 in fol.; Venetiis per Bernardum Locatellum, 1507 in fol.; Romae per A. Bladum, 1555 et Venetiis, 1598. Mss. reperiuntur Burdigalae, cod. 143, saec. XIV; Romae in Vaticana lat. cod. 847; quaestiones de secundis intentionibus et de esse et essentia extant etiam in Vat. Pal. Lat. 1059; in Vat. Ottob. cod. 201 ; Oxoniae in Balliol. cod. 104; ibidem in Coll. Merton, cod. 137 (Perusiae in Communali habetur ed. 1503) et alibi.
20. De gradibus formarum, sive de pluralitate formarum, seu contra gradus et pluralitatem formarum. Incipit hic tractatus "Dixisti Domine Iesu...", Paduae 1493 una cum tractatu de intellectu possibili; item Venetiis 1500, 1502, et ibidem 1502 simul cum tractatu de Physico auditu; Venetiis, 1552 cum methaphysicae quaestionibus, et Cordubae, 1708 simul cum in IV sententiarum. Ms. Viennae in Bibl. Vindobon. cod. misc. 3513-12; Romae in Bibl. Angelica, Cod. 619 saec. XV; Venetiis in Marciana, Cod. 41 (4. III, II) Cfr. Valentinelli, T. II, 93; Oxoniae in Balliol, cod. 118: Romae in Alexandrina, cod. 140.
21. De gradibus formarum accidentalium in ordine ad opera Christi. Neapoli per Antonium Frixis de Corinaldo, 1525 in 4 et Viennae in Austria per Mathaeum Cosmerovium, 1641 in 4 simul cum aliis eiusdem Aegidii opusculis. Ms. hic tractatus habetur in Vat. Lat. cod. 775; Neapoli in Nation. in praedicto cod. VII. C. 16; Romae in Angelica, cod. 140, saec. XIV et alibi.
22. De deceptione tractatus, vel: quomodo sciens potest mala facere, seu potius: de defectu et deviatione malorum culpae et peccatorum a Verbo. Hi tres tituli indigitatne tria diversa opuscula Aegidii vel unum et idem? Sub 3 tit. editum fuit opusc. Romae Antonii Bladi Characteribus, 1555 in fol. una cum aliis eiusdem Aegidii tractatis, qui hoc suum opusculum citat in alio suo opere, id est, in secundo Sententiarum, Dist. VI, quaest. I, art. 2.
23. De materia coeli quaestio contra Averoym, Paduae per Hieron. de Durantis, 1493 in fol. simul cum tractatu de intellectu possibili; Venetiis, per Sim. de Luere, 1500 in fol. simul cum libro de Anima; Venetiis, Locatellus, 1502 in fol. cum Caietani expostione in libro de celo et mundo, quas castigavit noster Aegidius Viterbiensis; item cum de phisico auditu. Ibidem et eodem anno, nec non cum Metaphisicis quaest. Venetiis, Scotus, 1552 in fol. Ms. asservatur Romae in Vat. Pal. lat. cod. 1059; Vat. Ottob., cod. 201; Papiae in Bibl. Universit. cod. 576; Parisiis in Nation. cod. 15863; Oxoniae, in Merton. cod. 137 et alibi.
24. De intellectu possibili contra Averoym quaestio aurea, edita ut numero superiore notavimus. Ms. servatur in Vat. Lat. cod. 806, ff. 50-55, tit.: de unitate intellectus humani; in Bibl. Escorialensi in Hispania habetur codex h. II, 1, saec. XIII-XIV, quo servantur: Quaestiones in capitulo generali Paduae (an. 1281) disputatae, tractatus de unitate intellectus, de esse et essentia; in Bibl. conventus S. Francisci Assisii, Cod. 196, ff. 1-4 membr. saec. XIV, tit.: Egidius de prolificatione intellectus: Romae in Bibl. Angelica cod. 15, ff. 101-108 binis col. saec. XV; similiter in Nationali Parisiensi, Oxoniae, etc.
25. De erroribus philosophorum Aristotelis, Averrois, Avicennae Algazelis, Alkindi Rabi etc. Viennae (Delphinatus), s. typ. n. an. 1472 in 4, (editio rarissima in Bibl. Nat. Neap. Cfr. Hain n. 118, qui tamen legit an. 1482); Venetiis, apud Franc. Zilettum, 1581, opera et stadio Angeli Rocchensis nostri Ordinis, post 2.am partem editionis in Secundum Senten.; itemque Cordubae, 1708 post in Quartum Sententiarum. Eiusdem excerpta ediderunt Ant. Possevinus in Append. Apparatus Sacri, 1608; Nicolaus Eimeric, Direttorium inquisit. Venetiis, 1607, part. 2, quaest. 4; D'Argentré, Coll. Iudiciorum etc. T. I, Lutetiae Paris. 1724, pp. 238-245 et ultimo Mandonnet, op. cit. ex codice Bibl. Nation. Paris. ms. lat. 16195, iam sorbonico 964, forsan unico. Sunt qui dubitant de eius authenticitate.
26. De partibus philosopiae essentialibus, ac aliaram scientiarum differentia et distinctione, s. l. a. et typ. n. (Conradus Kacheloffen? Cfr. Hain n. 16); idem, 1493 in 4 s. 1. et typ. n., atque Neapoli, 1525, Antonius de Frixis. Latent mss., nisi unus sit qui in Bibl. Communali Fabrianensi, Cod. 31 (3413), saec. XV, indigitatur sub hoc tit.: Aegidii romani Philosophia.
27. In libros politicorum Aristotelis. Romae in Bibl. Vat. Lat. cod. 833, et Ravennae in Bibl. Classense, Cod. 409, ff. 60-119 cum aliis opusc. Aegidii, sed anepigraphico.
28. In Oeconomia Aristotelis. Ms asservatur iuxta Montfaucon in Bibliotheca Ambrosiana, et iuxta Ossinger in olim nostra Bibl. ad S. Marcum Mediolani.
29. Expositio super Boetium de Philosophiae consolatione, cui praemittitur praefatio in eius vitam. Cod. Vat. Ottob. n. 612.
30. Super libris Ethicorum Aristotelis. Cod. Vat. Lat. 832. Inc.: "Flagitante nobili viro Stephano Maulai Anglico".
31. De cometis vel de significatione cometarum, in Vat. Lat. cod. 803, item in Bibl. Basileae: Cod. Vat. Reg. 1330 continet hunc tractatum Aegidii in linguam gallicam versum; Oxoniae Bibl. Ashmole n. 341 perg. miscel. saec. XIII, cc. 61 extat : tractatus Egidii ordinis fratrum Praedicatorum de essentia motu et significatione cometarum. Ex his Scriptores Hist. Lit. de France, T. XXX, p. 550 reponunt hunc tractatum inter opera Aegidii incerta.
32. In totum Canonem Bibliae et sufficientiam librorum et excellentiam sacrae scripturae. Tribuitur hic tractatus Aegidio a Coriolano, Pamphilo, Angelo Rocca, Ossinger, Elssio et ab aliis, sed neque editio neque codex ullus de eo noscitur.
33. In librum Salomonis, qui Cantica Canticorum inscribitur, commentaria. Romae, apud Antonium Bladum, 1555 in fol. Ms. asservatur Romae in Vat. Lat. cod. 803 perg. saec. XIV, ff. 56-71; Florentiae in Laurentiana ex bibl. S. Crucis, Plut. VIII, cod. VIII dext. in 4, saec. XIII, ff. 109-135; ibidem Plut. XVIII cod. IV membr. in 4, saec. XIV, ff. 164-195; Avenione in cod. 59, et in Bibl. Oxoniensi sub tit.: Postillae super cantica Canticorum (Cfr. Catalog. codd. mss. bibl. Bodleianae, Part. 3, Oxonii, 1845, p. 886.
34. De laudibus Divinae Sapientiae super Psalmum XLIV: Eructavit cor meum verbum bonum. Patavii, apud Io. Baptistam Amicum, 1553 in 4, et Romae, per A. Bladum, 1555 in fol. cum aliis Aegidii opusculis. Asservatur ms. Romae in Vat. Lat. codd. 169 et 803; Viennae in Vindoboniensi cod. 1473; Parisiis in Nation. cod. 14568, saec. XIV; Oxoniae, Merton., cod. 137; duo codices sunt in Bibl. Basileae, et etiam alibi.
35. In Epistolam B. Pauli Apostoli ad Romanos Commentarii, Romae apud A. Bladum 1555 in fol. Mss. asservantur Neapoli in Nation. cod. VII. Aa 25 membr., in fol.
36. In Epistolas ad Corinthios, postillae seu libri II, qui citantur ab eod. ipso Aegidio in suum secundum Sententiarum (Dist. IX, quaest. 7, art. 2), et eidem Aegidio tribuuntur a Io. de S. Victore, a Iac. Philippo Bergomense, Ossinger et Gandolpho qui affirmat existere mss. in Vaticana.
37. In Epistolas Canonicas, inceptus Commentarius.
38. Expositio super epistolam ad Hebreos et alia excerpta ex operibus D. Aquinatis et ipsius Aegidii sunt in Cod. 184 (108 T. L.) Bibl. Parisiensis v. de l'Arsenal saec. XV, olim conventus D. Augustini Parisiensis, et f. 212v habenturque haec notata: "Istum librum tradidit pro memoriali frater Iacobus de Sancto Iacobo, librarius nove librarie fratrum Sancti Augustini, reverendo cantori de Sancto Germano, pro libro Antiquitatum, in quo sunt XXVI quaterni".
39. Postillae super Lucam et continuatio in Cantica Canticorum Aegidii Romani cum expositionibus Proemiorum Bibliorum. Estabant ms. in Bibl. S. Augustini Cremonae prout testatus est Possevinus in Apparatu Sacro, T. III in Appendice et Arisius in Cremona Lit., 1702, T. II, p. 177.
40. In Evangelium Ioannis tractatus duo.
41. In illud Canonicae Ioannis omne quod est in mundo etc. interpretatio. Tum de hac interpretatione cum de praecedentibus tractatis in Ioannem, quamvis a nostris historicis tribuuntur Aegidio, ignorantur nihilominus et editiones et codices.
42. De Corpore Christi theoremata diligenti cura sacre theologie Magistri Iohannis de Ripis conventus sancti Iacobi de bononia prioris et venerabilis lectoris fratris Simonis de Ungaria ordinis dicti Augustini, Opere (sic) vero et ingenio: M. Baldassaris de hyruberia, Bononiae, 1481 in fol. (Cfr. Broctor, n. 6555); et sub tit: Theoremata de hostia consecrata (s. l.) per Io. Koelhoff de Lubech, 1490 in 4 (Hain n. 124, Proctor n. 1081); Venetiis per Simonem de Luere, 1502 cum quodlibetis: Venetiis, per Bonetum Locatellum, 1504: praeunt quodlibeta sex et de subiecto theologiae; Romae, Ant. Bladus, 1554, opera fratris Iosephi Veronensis in fol., et Cordubae, 1708. Opusculum hoc appellatum etiam fuit de sacramento corporis Christi, et in Cod. Vat. Pal. n. 594 saec. XV inscribitur: Tractatus de Corpore Christi, Sermones XXX. Ms. item asservatur in Vat. Reg. Cod. 1289; Vat. Ottob. 201; in Nation. Romana cod. 35 (fondo Sessoriano) membr. saec. XIV; in Alexandrina n° 140; Neapoli in Nation. Cod. VII, c. 16; Paduae in Antoniana membr. saec. XIV (Cfr. Iosa p. 75); Venetiis in Marciana Cod. 41 (L. III, II.) (Cfr. Valentinelli T. II, p. 95); Viennae in Vindob. cod. 5099; Romae in Angelica cod. 104 saec. XV, in cuius antiquo indice ita indigitatur: "Tractatus Corporis X.ti fratris Egidii in quo continentur 32 propositiones cum commento". Parisiis in Nationali et in Bibl. v. de l'Arsenal Cod. 355 (408 T. L.) saec. XIV, quo fol. 172 habetur: "Iste liber est fratris Clementis Leverrier, ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini, dioecesis Rothomagensis"; in Municipali civ. v. Troies, codd. 665 et 781; Pictavii v. Poitiers, cod. 88; in Bibl. civ. v. Charleville, cod. 126; Burdigalae, cod. 35; Oxoniae in Bibl. Collegii Merton, cod. 89; Berolini in Regia, codd. 466; item in Basileensi, Bruxellensi, in Bibl. civitatis v. Cambridge, Paduae in Bibl. S. Iustinae in fol. Plut. XXII (Cfr. Tomasini, p. 46), et alibi.
43. Contra expositionem Petri Ioannis de Narbona super Apocalypsim ex mandato Bonifacii VIII, ex textimonio ipsius Aegidii, qui in suum libr. Sententiarum III, Dist. Part. II, quaest. 2, art. 4, affirmat hunc tractatum composuisse ortatu cuiusdam fratris ex Ordine Minorum contra praedictum Ioannem, qui revera composuerat commentum super Apocalypsim, sed neque editio neque ms. ullus dinoscitur.
44. Quaestiones de potentia Dei, Parisiis in Bibl. v. de l'Arsenal Cod. 454 (554 T. L.) saec. XIV inter ff. 64-127).
45. Verba aurea, Oxoniae in Bibl. Universitatis, Cod. 42, saec. XV, in 4, chart. p. 159.
46. Expositio Decretalis de Canone Missae edita ab Innoc. III in Cap.: "Cum Marthae...". Cod. Vat. Lat. 779, ff. 104-116; Rhemis in Gallia in Municip. Cod. 460. Expositio super decreta de Canone Missae, et inc: "Post expositionem illius decretalis..., et Oxoniae in Bibl. Balliol.". Cod. 284, f. 84 adest Expositio canonis missae et inc.: "Ad cuius evidentiam advertendum...". Num sunt duo expositiones diversae et haec ultima correspondet ad opusculum Aegidio etiam attributo quod inscribitur In officium Missae? Prima expositio edita fuit Romae per A. Bladum, 1554 in fol. cum alia firmater credimus; secunda recensetur tamquam inedita.
47. Super primo sententiarum. Opus incipit: "Candor est enim lucis aeternae etc.". In fine legitur: "Primus liber sententiarum Egidii de Roma ordinis heremitarum divi Augustini sacre theologie doct. excellentissimi a Reverendo sacre theologie professore magistro Anselmo de montefalconio eiusdem ordinis Generale dignissimo diligenti cura ac sollicitudine emendatus feliciter terminatur. Impressus Venetiis per Peregrinum de Pasqualibus de Bononia anno domini 1492 (Cfr. Proctor, n. 4860 et Boffito, Saggio di Bibliografia Egidiana, Firenze, 1911, p. 28). Item Venetiis, 1521, sumptibus et expensis heredum quondam D.ni Octaviani Scoti, civis Modoetiensis, correctus a R. Mag. Augustino Montifalconio eiusdem ordinis. (Cfr. G. Boffito l. c.). Similiter Venetiis, 1571, sed haec editio est dubia quamvis citetur a Caveo et Ossinger. Item Cordubae, ex officina Augustiniana apud Laz. Risquez, 1699, et semper in fol. Codices reperiuntur Paduae in Bibl. Antoniana, scaff. VIII, n. 145 membr. saec. XIV; Romae, in Bibl. Vat. Lat. n. 835, 836 et n. 4331; Vat. Ottob. 194 et 468; in Bibl. Angelica n. 624; quamplurimi Parisiis (Cfr. Lajard, in Hist. litt. de Fr., T. XXX, Paris, 1888, p. 489), praesertim in Nation., cod. 14567 saec. XIV; in Bibl. civitatis v. Laon, n. 325; in Burdigalensi n. 139; in Oxoniensi, Coll. Nov. III; Linc. 109; Magd. 86; in Palatina Vindobonae, Cod. 1448; Monachii 6941; in Cambridg. ad Collegium SS.mae Trinatis et aliis in locis.
48. Super secundo libro Sententiarum, opus praeclarissimum incipit: magnifico Principi suo domino speciali, domino Roberto. In fine (f. 527v) legitur: "Egidij Romani Bituricensis ecclesie archipresulis super secundo Sententiarum opus dignissimum, Lucas Venetus impressit anno Salutis M.CCCC.LXXXIIII Nonas Maij: Joanne Mocenico inclyto Venetiarum principe ducante" in fol. (Cfr. Hain n. 126, Proctor, n. 4494, Boffito, l. c. p. 23, 24); item per eumdem Lucam, 1492 in fol.; item s. l. a. et typ. n. in fol. (Hain n. 126); Egidij Romani elucubrationes in quatuor libros Sententiarum editae fuerunt Basileae, an. 1513 (Cfr. Boffito, l. c. et Walchi Joan. Georgii, Biblioth. Theolog. Selectam, Ianuae, 1757, T. I. p. 30). In secundum librum Sententiarum Quaestiones iterum, duobus partibus distributae, fuerunt impressae Venetiis, apud Franciscum Zilettum, an. 1581 industria R. P. Fr. Angeli Rocchensis Augustmniani profess. Conventus Camerini S. Theologiae Doctoris, et eiusdem incredibili labore ab infinitis mendis vindicatae etc. ad Rev.mum P. M. Thaddaeum Perusinum, eiusdem ordinis Generalem Vigilantissimum; ac denuo excussum studio ac industria R. P. Fr. Antonii de Aguilar Egabrensis in sacra theologia magistri etc. Cordubae ex officina Augustiniana: apud Lazarum de Risquez et Antonium Rosellon, an. D. 1706-7, in fol. parvo. Mss. expositiones in secundum Sententiarum asservabantur: Paduae in Bibl. S. Io. in Viridario, Plut. XXX (Cfr. Tomasini, p. 28), et sunt Romae in Bibliotheca Chisiana in cod. 1088 membr. in fol. magno; in Vat. Lat. cod. 837; Parisiis in Bibl. Mazariniana duo mss. perg. saec. XIV; Romae in Bibl. Angelica, cod. 197 membr. in fol. saec. XIV, sed multo magis compendiose quam in impressis, qui inscribitur: Expositio super IV libros Sententiarum.
49. Fr. Aegidii Columnae Romani universi ord. eremit. S. Augustini Prioris Generalis Sacrae Theologiae Doctoris Fundatissimi, Archiepiscopi Bituricensis, Primatis Aquitaniae, et S. R. E. Cardinalis in tertium librum Sententiarum Eruditissima Commentaria cum Quaestionibus, quae postquam trecentis circiter annis in insignibus Bibliothecis Vaticana et Angelica Romae ac Carbonaria Neapoli manuscripta delituere, tandem studio, labore atque industria Rev.mi P. F. Fulgentii Galluccij Georginatis, Doctoris Theologi, eiusdemque Ord. Eremitarum S. Augustini Prioris Generalis, Apostolici Sacrarij Praefecti, Episcopi Tagastensis, e tenebris eruta, nunc primum typis deprompta fuere gemino cum elencho etc. Accesserunt quoque Resolutiones in fronte cuiuslibet Articuli, Annotationes marginales, Scholia, Citationes Doctorum, et quod praecipuum est Supplementum totius operis quod desiderabatur a Distinctione 12 usque ad 40 ex variis eiusdem Auctoris editis libris excerptum. Romae ex Typographia Alexandri Zannetti, 1623. Item Cordubae ex officina Augustiniana, apud Lazarum de Risquez et Antonium Rosellon, an. 1703 in fol. Extat opus ms. in Bibl. Angelica, cod. 178, chart. in fol. script. an. 1555-56. Videtur trascriptum fuisse a viro aebreo (Cfr. Narducci, p. 94) vel aebraicae linguae perito. In Vat. Lat. habetur cod. 838 saec. XIV eiusdem operis, et cod. 541 eiusdem Bibl. qui inscribitur: Compendium quatuor libr. Sententiarum tum carmine tum soluta oratione.
50. In quartum librum Sententiarum, nunc primum in lucem editum summo studio et industria hinc inde ex eiusdem Aegedii operibus excerptum, et non levi labore dispositum per R. P. Fr. Ant. de Aguilar.... fidelissimis annotationibus in marginibus affixis quibus quisque inveniet unde sunt deprompta Verba Doctoris... Cordubae ex officina Augustiniana an. 1708 in fol. Ut apparet hunc Commentarium non scripsit Aegidius, sed noster Antonius de Aguilar, materiam depromens ex Aegidii operibus.
51. Compendium Theologiae veritatis libri septem. Venetiis ms. in olim Bibl. Theatinorum (Cfr. Tomasini, p. 60); Romae in Angelica cod. 98 (A - 8 - 10) chart. in fol. saec. XV, ff. 101: in fine legitur: "Explicit compendium Magistri Egidii"; in Bibl. Vat. Lat. cod. 805, ff. 121-268 asservatur sine nomine auctoris. Hoc compendium fuit pluribus auctoribus adscriptum, et praesertim Alberto de Saxonia, (Cfr. Cod. 594 saec. XV eiusdem Bibl. Angelicae, et inter eius opera edita Lugdunii T. XIII an. 1651); sed sanius, ait Narducci, Cat. cit. p. 253 videtur Thomae Aquinatis, cui inscribitur eiusdem Bibl. Angelicae Cod. 969, diversum tamen, scribit Narducci l. c. p. 408, a Compendio Theol. eiusdem D. Thomae, quod aliunde patet ab invocatione B. Catherinae saeculo recentioris. Eruditissimus P. Ios, Boffito, l. c. p. 71 circa paternitatem hujus Compendii haec habet: "Per siffatta questione mi sia permesso di rimandare a un mio studierello su Dante e Ugo di Strasburgo in "atti d. R. Accad. di Scienze di Torino" et citat seq. codices: Harl. 998, 1003, 1032, 1037; Cord. Chr. 166.
52. De subiecto Theologiae, cum aliis operibus Aegidianis, Venetiis, ap. Sim. de Luere 1503, et Venetiis per Bon. Locatellum, 1504 in fol.
53. De Charactere, item cum aliis opusculis Aegidii, Romae apud Ant. Bladum, 1555 in fol.
54. De Praedestinatione, Praescientia, Paradiso et in Inferno tractatus, Neapoli per Antonium de Frixis de Corinaldo, 1525, curante Fratre Herennio cum aliis opusculis Aegidii; Viennae Austriae, 1641, et Romae apud Bladum 1555. Extat ms. Romae in Vat. Lat, cod. 367, in Vat. Reg. cod. 196; Viennae in Vindobon. cod. 2303; Monachii in Regia cod. 2689, saec. XIV, 7507, 18619, 12389; Assisii in Conv. S. Francisci Cod. 120; Berolini in Regia cod. 467; Oxoniae in Collegio Merton cod. 137 et alibi.
55. De articulis fidei sive De Distinctione articulorum vel Espositio Symboli, Neapoli, ut supra, an. 1525; Romae, 1555 et alibi; mss. Romae in Angelica Cod. 197 saec. XIV; Berolini in Regia cod. 467. Perusiae in Commun. ed. an. 1525.
56. De Carcere liber (Cfr. Trithemius, Iac. Philippus Bergomensis, Gesner, Simler et Oldoinus necnon Mattioli l. c. p. 165).
57. De peccato originali, Oxoniae, [Th. Roodil], 1479 in 4. (Cfr. Hain n. 122); Neapoli, an. 1525; Romae, 1555 apud Bladum, et Cordubae 1712. Mss. Romae in Vat. Lat. Codd. 813, 855, 196, 4545; in Vat. Pal. Lat. 367, 855; Vat. Reg. 196; Vat. Ottob. 201; Sublaci, cod. CCXI, membr. saec. XIV; Viennae in Vindobonien. Codd. 1473; 4308, 4948; Monachii codd. 15179, 15744, 14127, 18280, 22378, 23799; Parisiis quamplurimi in Nationale; in Bibl. v. de l'Arsenal codd. 355, 532; Cameraci cod. 455 (487); in civit. Trecen. v. Troyes cod. 1475; in civit. v. Cambridge in Bibl. Emmanuel College Cod. 243 (III. 3. 10) et alibi.
58. De archa Noe tractatus, Neapoli, A. de Frizis 1525 et Romae apud A. Bladum; ms. Oxoniae misc. CCXX bibl. Bodleianae.
59. De divina influentia in Beatos, Cordubae, ex Typ. Augustin. apud Lazarum de Risquez, 1712 in fol. cum aliis tractatibus ipsius Aegidii; sed iam lucem viderat Romae per Ant. Bladum, an. 1555.
60. De Mensura Angelorum Quaestiones, cum quaestionibus de esse et essentia. Venetiis per Simonem de Luere 1493 et 1503 in fol; Venetiis, apud Locatellum, 1504 in fol.; Romae per A. Bladum 1555; mss. Romae in Vat. Lat. cod. 847, Vat. Ottob. cod. 201, et cod. 613; in Bibl. Erfurtensi cod. 316; Parisiis in Bibl. Nation., S. Vict. 864; Avenion. cod. 256; Oxoniae in Bibl. Collegii Merton cod. 137; Balliol., cod. 63 et 104; Burdigalae cod. 143 saec. XIV etc.
61. De cognitione Angelorum Quaestiones editae ut supra n. 60 et continentur fere in omnibus codicibus, quibus reperiuntur Quaestiones de mensura Angelorum, et quaestiones de esse et essentia.
62. De compositione Angelorum Quaestiones. Inc. "Utrum Angeli sint compositi ex genere et differentia", et memorantur ab eodem Aegidio in suis Quodlibetis quaest. 14. Mss. asservantur Oxoniae, Bibliol. cod. 63 et in Bibl. Erfurti cod. 306 in fol.
63. De motu Angelorum Quaestiones, quae incipiunt: "Utrum Angeli moveant corpora superiora". Sed neque editio ulla neque ms. dinoscitur.
64. De loco Angelorum Quaestiones editae una cum de subiecto theologiae, de cognitione et mensura Angelorum, Venetiis, ap. Simonem De Luere, 1503 et iuxta Mattioli l. c. p. 170, etiam Venetiis, 1521, cura et studio Laurentii Amolino.
65. De Resurrectione mortuorum quaestiones VII, aut quaestiones disputatae Parisiis, editae Neapoli, simul cum aliis opuscolis per Ant. de Frizis in 4; item Viennae, 1604 et Cordubae, 1712. Mss. in Vat. Pal. Lat. cod. 1059; Oxoniae in Bibl. Coll. Merton, cod. 167; Berolini cod. 467; Monachii cod. 8005; Cameraci cod. 455 (487); Ambiani cod. 241, et exemplaria tria in Nationali Parisiensi.
66. Expositio in Cap. Firmiter credimus extra de Summa Trinitate et fide catholica et in cap. Cum Marthae. Romae per Ant. Bladum, 1554 in fol. curante M. Fabiano Genuensi correctore. Reperitur ms. Parisiis in Nationali cod. 15353; in Vat. Lat. Cod. 779, ff. 97-104; in Angelica cod. 197; Assisii in Bibl. FFr. S. Francisci Cod. 120, ff. 58-63.
67. Tractatus contra exemptos, cum aliis eiusdem tractatis, ed. Romae, ap. Ant. Bladum, 1555 in fol. Ms. servatur in Vat. Lat. cod. 862, ff. 117-134 et in Bibl. Vindoboniensi Cod. misc. 4923-21; sed duobus codicibus Oxoniensibus collegii Merton n. 50 et Corp. Chr. n. 231 opus tribuitur Guilelmo de S. Amore.
68. Hexameron sive de mundo sex diebus condito, Venetiis, 1521, in 4; Patavii, curante nostrate Iuliano Collensi, apud Iacobum Fabrianum, 1549 in 4; Romae apud Ant. Bladum 1555 in fol. Ms. Romae in Vat. Lat. cod 839 perg. in fol. pars prima et secunda cum epistola dedicatoria ad Bonifacium Papam VIII, Parisiis et Neapoli in Nationali.
69. Expositio super Orationem Dominicam opera fr. Augustini de Monte Ilcino in lucem edita. Romae, una cum aliis opuscolis eiusdem Aegidii, per Ant. Bladum, 1555 in fol. pluries haec editio citata. Utrum haec expositio sit vere Aegidii nec ne videtur res dubia, nam cod. 408 Bibl. Turonensis eam tribuit Ioanni Gersoni et inter huius opera fuit edita; sed Sixtus Senensis et alii quamplurimi vindicant Aegidio huius operis paternitatem.
70. In salutationem Angelicam Explanatio, una cum Oratione Dominica, Romae, ut supra an. 1555, et Matriti, Typographia Regia 1648 in fol. Ms. Romae in Vat. Lat. Cod. 1277.
71. Capitula Fidei Christianae ab Aegidio composita de consensu et mandato SS. D. D. Bonifacii Papae VIII, transmissa ab ipso D. Papa ad Tartarum maiorem, volentem Christianam colere fidem. Extat in Bibl. Riccardiana, cod. 1272 (P. III, 13) et cod. P. I. cod. XXVIII. In Bibl. Angelica Urbis cod. 1296 inc: "De Sancta Trinitate, quomodo sunt tres personae in una substantia". Recensetur sub n. 28 in catal. operum a Gandolpho, p. 82 ubi ait: "ex quodam indice coniicio impressa, sed non vidi". Hic tractatus videtur omnino diversus ab alio eiusdem Aegidii, qui inscribitur: Tractatus de distinctione articulorum fidei, de quo n° 55. Capitula fidei, de quibus supra, versa fuerunt in linguam vulgarem forsan ab eodem Aegidio et servatur ms. in cod. miscel. 157 Bibl. Universitatis Bononiensis.
72. De Sacramentis fidei. Berolini in Bibl. Regia cod. miscel. 467 saec. XIV. Inc.: "Postquam sub compendio".
73. Commentarius super primam partem Theol. Thomae Aquinatis in Bibl. R. de Wolfenbuttel cod. 158 saec. XV miscel. (Cfr. Heinemann, I, 134).
74. Praescripta de moribus, in Bibl. Monachii, cod. 215 saec. XV. Sunt excerpta operis de Regiminae Princ. quae forsan sunt illa edita a D. Simone Fr. Hahnio in collect. monumentorum veterum et recentium ined. T. I., Brunvicae 1728 sub tit: De re militari veterum ad mores praesertim medii aevi.
75. De XV problematibus, ibidem, sed etiam Alberto Magno adscripta.
76. Quaestiones septuaginta et una contra Thom. Aquinatem. Oxoniae in Bibl. Magd. cod. 217, 364. Inc.: "Distinctio ubi quia attr.". Puto tamen has quaestiones reponendas esse inter opera nostri Aegidii spuria.
77. Dictorum in sententias reprobationes. Oxoniae in Bibl. Coll. Merton cod. 276 f. 22 inc.: "Frater Aegidius super I Sentent. quaest. 3, qua queritur quid est subiectum".
78. De tribus malis saeculi. In Reg. Monacensi cod. 18388.
79. Quaestiones variae de phisica in Bibl. Vat Lat. cod. 772.
80. Super Aristotelis libros methereorum, ms. in Bibl. R. Bruxellensi relatus ab Houzeau et Lancaster in eorum Bibliographia Astronomica I, part. I, p. 518. Est ne hoc opus differens a Metheororum libro eiusdem Aegidii, editum inter eius opera, Ursellis apud Cornelium Sutorium 1604 in 4? Videtur differens, nam Ossinger illud recenset tamquam opus Aegidii ineditum.
81. Quodlibeta sex, Bononiae per M. Dominicum de Lapis, 1481 in fol. parvo (Cfr. Hain n. 113, et Proctor n. 6537); Venetiis, 1496 in fol., cura et studio Fr. Io. Bapt. Alovisiani, dum praecedens ed. data fuerat industria Fr. Simonis de Ungaria Augustiniani; ibidem an. 1502 per Simonem de Luere; ibidem per Bon. Locatellum in fol.; ibidem per Arrivabenum, 1513 in fol.; Neapoli apud Ant. de Frixis, an. 1525 in 4; Lovanii, typ. Hieronymi Nempaci, 1646 revisa, correcta et illustrata, studio M. F. Petri Damasi de Coninck, Ord. August. in fol. et tandem per eumdem an. 1648 in fol. Mss. asservantur Romae in Bibl. Vat. Lat. codd. 805, 834; Vat. Chisiania cod. 1344 in fol.; Vat. Ottob. codd. 196, 201, 613; Venetiis in Marciana cod. 197 [Z. L. DXXV] (Cfr. Valentinelli IV, p. 145); Paduae in Antoniana, Plut. XVII, cod. 373, saec. XIV; Parisiis in Bibl. v. de l'Arsenal cod. 454 (554 T. L.) saec. XIV, olim conventus S. Augustini Parisien. ff. 164; ibidem in Nation. codd. 14569 saec. XIV, 15350; ibid. in Mazarin. cod. 502 mut. in principio et cod. 501; Burdigalae, cod. 141, saec. XIV; Ambiani cod. 243; Cameraci 531, (573); Brugi, cod. 491; Berolini in Reg. cod. 468; item Bruxellis in Bibl. Reg.; Basileae et alibi.
82. Quodlibeta XXIV, slve XXV. Iuxta Gandolphum et Ossinger hoc opus existebat Romae in Angelica; nunc non amplius existit. Videtur asservari in Bibliotheca Nation. Parisiensi et Monachii in cod. 8005, 21217.
83. De renuntiatione Papae Liber. Romae, Antonius Bladus, 1554 in fol. una cum de Charactere et Quomodo Reges et Principes etc.; item in Bibliolheca Maxima Pontificia Thomae de Rocaberti, Romae 1698, T. II, in fol. pp. 1-64. Mss. Parisiis in Bibl. Nation. cod. 3160 et in Vaticana (Cfr. Montfaucon, Bibl. bibl., I, pag. 115).
84. Quomodo Reges et Principes circa bona ad Coronam pertinentia possunt liberalitatis opera exercere, Determinatio. Romae ut supra, Ant. Bladus, 1554. Ms. servatur Parisiis in Bibl. Nat. Cod. 6786; Tolosae Cod. 742; Burdigalae Cod. 420, et Romae in Angelica codd. 367 et 417.
85. Decisiones seu conclusiones Aeg. Col., Lugduni, Ioh. David al. De Monche, 1529, in 8. Refertur haec editio a Panzer in suis Annalibus Typographicis, sed prorsus ignoratur quid heae Decisiones sint, quidque contineant.
86. Quaestio de utraque Potestate, vel Littera sive bulla Bonifacii papae et ex ea quaestio disputata in utramque partem, pro et contra pontificiam Potestatem per Aegidium de Roma Archiepiscopum Bituricensem edita a Goldast in Monumenta Rom. Imperiali sive tractatum de iurisdictione imperiali seu regia, Francofurti, T. II, 1614 in fol., pp. 92-107. Ms. in Nation. Parisiensi, cod. 15004, 12467, et Burdigalae, cod. 406, sed iuxta Mattioli, l. c. p. 117, Boffito, l. c. p. 59, et R. Scholz in Die Publizistik zur Zeit Phillpps des Schones und Bonifaz VIII, Stuttgart, 1903, p. 225 hoc opus est prorsus apogryphum cum in eo sustineantur principia totaliter opposita ab hiis quae sustinentur in Aegidiano authentico opere De Ecclesiastica potestate. Praedictae quaestionis auctorem fuisse videtur Raoulium de Preeles, et exaratum fuisse annis 1364-1380.
87. De Ecclesiastica potestate, un trattato inedito di Egidio Colonna per Gius. Ugo Oxilia e Gius. Boffito, Firenze, Succ. B. Seeber (Lavagna, Tip. Artigianelli) 1908 in 8° cum eruditissima praefatione et vita auctoris. Ms. servatur Florentiae in Bibl. Nation. (Fondo dei conventi soppressi) cod. Magliab. I, VII, 12, saec. XIII-XIV super quo Boffito et Oxilia duxerunt praefatam editionem; Romae in Vat. Lat. codd. 4107 et 5612; in Bibl. Angelica codd. 130, 181, 367; Parisiis in Nation. cod. 4229.
88. De gloria Ecclesiastici Regni ad Bonifacium VIII et de potentia Christi Regis et sui Vicarii, opuscula quae extant in Vat. Lat. cod. 5612, f. 74 et seqq.
89. Tractatus de sponsalibus. Florentiae in Laurentiana Pl. LXXXIII cod. XXVI.
90. Castigatorium in Corruptorium librorum S. Thomae de Aquino a quodam Aemulo depravatorum, Iohanni Geiler de Keisersberger theologo et nobilissimae Ecclesiae Argentinensis Ecclesiae Cantori et Praeceptori dicat Iacobus Wympselingius Slestatinus discipulus ex pago Ecclesiae in Sulce... Argentinae impressum in officina Martini Flach iunioris an. nat. D. 1501, VI Id. Ianuarii in fol. Haec editio cum nomine auctoris Aegidii de Roma extabat Venetiis in Bibl. Monasterii S. Michaelis (Cfr. Mittarelli, Bibl. Codd. Mss. Monasterii S. Michaelis, 1779 in Appendice col. 4); Panzer habet: Argentorati, 1501, fol.; Venetiis apud Simonem de Luere, 1501, in fol.; item ibidem per eundem, 1508 in fol.; item Venetiis, per Simonem de Luere, impensis haeredum Octaviani Scoti, 1515 in fol.; et sub tit.: Defensorium sea Correctorium fundamentarii Doctoris D. Egidii Romani Ord. Erem. S. Augastini Archiepiscopi Bituricensis in Corruptorium librorum Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis ordinis predicatorum a quodam emulo depravatorum. Venetiis impensa heredum Octaviani Scoti et Sociorum, 1516 in fol.; item Coloniae, 1516 ut habet Panzer; Venetiis, apud haeredes Scoti, 1536 in fol; item, Coloniae Agrippinae, opera R. P. Gualteri Henrici Streverdorf Novesiani SS. Theol. Doctcris Coloniensis etc., apud Ioan. Wulffraht, 1624 in 8; item Neapoli apud Franciscum de Thoma, 1644 in 4, et tandem Cordubae, 1701 in fol. Suspicatur a Jourdain, La philos. de S. Thomàs d'Aq., Paris, 1858, II, p. 11, a Boffito l. c. p. 44, a Placcio, De scriptis anon. et pseud., T. II, 14, n. 39; a Hyde Catal. Bibl. Bodlejanae, p. 7, et a Raynaud, De malis et bonis libris, Part. I Erot. X, p. 122, de authenticitate hujus operis Aegidiani, illud attribuendo Ioanni Parisiensi; sed illud Aegidio vindicant Nandè in panegyrico scholae Medicinae Parisiensis, Vincentius Fernandez, Rivista Augustiniana, Valladolid, vol. III, p. 141-151, 565-571; Mattioli l. c. p. 185 et seqq. et alii multi. Praecipua ratio, qua nituntur avversarii, est quia in cod. 19549 Bibl. Nation. Paris. (S. Vict., 107) operis tit.: Correctorium Corruptorii Thomae ab Aegidio de Roma, incipiens: Quare ditraxisti non est in textu sed in folio prospectus et tutelae codicis, et nomen ab Aegidio de Roma videtur supra scriptum fuisse super alio eraso. Codex autem 1022 Bibl. Mazarinianae, ab antiquo anepygraphico, saec. XV, in suo explicit adiunctus fuit nomen Io. Parisiensis, quod nomen profert etiam codex (Vat. Lat. 859; e contra alius codex Vat. Lat. n. 825 saec. XIV in fol. perg., ff. 104-132, binis coll., est anepygraphicus), sed Index illius Bibliothecae Aegidio Romano tribuit. Etiam cod. 104 Bibl. Angelicae item est anepygraphicus, mutilus et non parum diversus ab edito textu. Profert Aegidii Romani nomen e contra Cod. 332 (447) chart. miscel. saec. XV ineuntis, Bibliothecae Monasteriensis ex Bibl. Dominicanorum Susatentium (Cfr. Staeder, Catal. eiusdem Bibl., p. 79). Sine nomine auctoris est codex Bibl. Avenionensis n. 260, sed nescimus an similis sit cod. 391 Bibl. Sorbonicae. Ex his rem videtur in ambiquitate versari; sed Labbeus T. I de S. E. p. 597, putat tres et forte plures contra corruptorium illud scripsisse, Aegidium Romanum, Richardum Klapoel Anglum, et Ioannem Parisiensem, ut animadvertit Io. Abl. Fabricius in Bibl. Lat. m. et inf. aetatis, ed. Flor. 1858, T. III, p. 396, ubi de Ioanne Parisiensi Ord. Praed., cognomento surdus sive Qui dort, cui etiam a Quetif, p. 503 tribuit opus. Ut haec quaestio resolvatur mihi videtur esse necesse prius diligenter percunctari omnes codices diversarum Bibliothecarum Europae, ac inde illos inter se collactionare: tali modo solummodo patefiet veritas.
91. Sermones ad Clerum et ad populum, qui vel sparsim vel anonymi in diversis bibliothecis delitescunt. Iuxta Ossinger tres sermones sub tit.: De vitiis mundi sunt in Bibl. Dusdensi, et in Vat. Lat. codd. 389 et 1277, iuxta Mattioli p. 178, alii reperiuntur sub tit.: De vitiis et virtutibus.
92. Liber de moralitatibus corporum celestium, Elementorum, Avium, Arborum, sive plantarum et lapidum pretiosorum. Qui et quae in Scriptura divina, vel alibi in libris autenticis continentur. Et primo de coelo empirico. Cod. 750 (Q. 5,26) Bibl. Angelicae Urbis, saec. XIII exeuntis membr. in 12, ff. 164, minutissimo charactere. Opus a Narducci catalogo eiusdem bibl. Aegidio Romano tributum, hisce verbis: "De hoc opere disserui in sessione R. Academiae Lynceorum, d. 18 ian. 1885, prout ex eius Rendiconti: ubi nisus sum demonstrare 1. B. Sancti Nic. in carcere tulliano dyac. card. fuisse Card. Benedictum Caietanum, postea Bonif. pp. VIII, ideoque opus a. 1281 et 1291 completum; 2. Hujus Auctorem, quod nulli antea compertum fuisse Aegidium Columna; 3. Idem opus in multis cum Bartholomaei Glanville, sive Anglici, libro de proprietatibus rerum concordare, sed multo copiosius, adiectis insuper moralitatibus, praesertim ex S. Scriptura". Num hoc opus est illud quod diversis modis indigitatur ab Ossinger recensendo eiusdem Aegidii opera inedita, videlicet: Opus de compositione mundi vel Summa naturalis, philosophiae, vel Commentationes physicae, aut liber elementorum? Aliud exemplar praedicti operis cum eodem titulo asservatur Cod. 8809 Bibl. R. Monicensis.
93. De rationabilibus seminalibus. Hic tractatus promissus fuit ab ipso Aegidio in letione XV sui commentarii in Epistolam ad Romanos, et memoratur fere ab omnibus nostri Ordinis Scriptoribus, nec non ab Oldoino et a Possevino, sed prorsus, nisi titulus, ignoratur.
94. De gratiarum actione ad Bonifacium VIII liber unus, de quo nisi titulus noscitur, illum memorantes fere omnes nostri bibliographi.
95. De Regimine principum libri tres ad Francorum Regem Philippum IV cognomento Pulchrum, s. l. [Augustae Vindel. ex officina Gunderi Zainer] a. 1473 in fol. (Cfr. Hain, Brunet, Proctor n. 1535; item Romae, Stephanus Planck de Patavia, 1482 in fol.; item Venetiis, per Mag. Simonem Bevilacqua Papiens. 1498, in fol., (Cfr. Bocca in suis Catal. et Proctor n. 5407); item Venetiis per Mag. Bernardinum Vercellensem, 1502 in fol.; item Romae, per Antonium Bladum, 1551 in 8; item per eumdem, 1556 in 8; Venetiis, 1585 in fol.; Romae, apud. Barthol. Zanettum, 1607 in 8. Ms. reperitur hoc opus in Bibl. Vat. Lat. codd. 590, 591, 726, 727, 840, 841, 842, 843, 1101, 1166, 1374, 4267, 4268, 5231 et 10671; in Vat. Lat. Pal. codd. 726, 727; in Vat. Ottob. cod. 1101, 1166, 2071 ; in Vat. Reg. codd. 844; in Vat. Urbin. cod. 230; in Vat. Chisiana cod. 1633; in Bibl. Angelica Urbis codd. 342, 1010 De regimine incompendium redactum; in Bibl. Casanatense codd. 158, 652, 826; Florentiae in Laurentiana, Plut. XVI sin. codd. IX, X, XI; Plut. XXI cod. VIII; Plut. LXXVIII, codd. VII, VIII, IX, X.; Plut. LXXIX cod. VII; Laurent. Ashburn. cod. 946; in Riccard. cod. 389; in Nation. (fondo dei conventi soppressi) S. Marci I. IV. 15; Abbatiae Flor. cod. D. 7. 2711; Perusiae in Commun. cod. 124; Bononiae in Bibl. Archigymn. cod. A. 31; Assisii in Bibl. Conventus S. Francisci, codd, 288; Paduae in Antoniana, Plut. VIII, cod. 146; Mediolani in Ambrosiana tres codices; Venetiis in Bibl. ad S. Marchum cod. 60; (Cfr. Valentinelli, T. III, p. 45) Caesenae in Malatest. Plut. XXVI cod. 6; Augustae Taurin. in Nation. codd. 943, 990; Vindobonae in Palat. codd. 1505, 1587, 2204, 2205, 2290, 2347; Monachii in Reg. Codd. 223, 3510, 5420, 12281, 12703, 13497, 14118, 14175, 15801, 16197, 17785, 19651, 21078; Berolini in Reg. codd. 481, 942; Matriti in Bibl. Ducum de l'Infantado N. 48 una cum De eruditione regum; in Bibl. Escurialensi codd. d. III. I, M. III. 6, M. III. 20, P. I. 17; Oxoniae in Ball. codd. 123, 146, 232; in Magd. cod. 161; in Omn. An. 93; in Reg. vulgo Wolfenbuttel cod. 777; in civit. v. Cambridge in Bibl. v. Gonville and Caius College cod. 113, 508; Parisiis in Bibl. v. de l'Arsenal cod. 743, 744, in Bibl. Nation. cod. Lat. 12431, ibid. in Imperiali codd. 18428, 178429; Turoni in Gallia in Bibl. Munic. codd. 764, 765, 766 et alii. Hoc opus versum fuit in idiomate Gallico, Italico, Anglico, Germano, Hispano, Catalauno, Cantabrico, Haebraico etc. Notandum in fine est quod in cod. Monoc. 215 saec. XV habeantur exercepta de Regim. Princip. sub tit.: Praescripta de moribus, ut iam notavimus n. 74.
96. L' Esposizione del M. Egidio Colonna Romano degli Eremitani sopra la Canzone d'Amore di Guido Cavalcanti Fiorentino, con alcune brevi Annotationi intorno ad essa di Celso Cittadini Accademico Senese. Insieme con una sua succinta descrittione della vita e con le Rime di esso Cavalcante. In Siena, appresso Salvestro Marchetti, 1602, in 8 parvo. Item a P. Mattioli, Antologia Agostiniana, vol. I, Roma, Cuggiani 1896, pp. 221-277. Ms. asservatur Florentiae in Riccardiana cod. 1651, perg. saec. XIV; in Laurentiana Plut. XLI, cod. 20, saec. XV-XVI; in Magliabechiana, cl. VIII, cod. 36, saec. XVI, cl. VII cod. 1108 (Stroziano 336), cl. VII, cod. 1023 (Stroz. 950 in fol); Romae in Vat. Barberiniana cod. XLV, saec. XIV; Cod. Arch. Vaticani 110 in 4 p. 33 et seqq. nunc in Bibl. Vaticana; et alibi.
Referenze:
G. Boffito, Saggio di Bibliografia Egidiana, Firenze, Olschki, 1911, quem large mutuavimus; Mattioli, Studio sopra Eg. Romano Colonna. Antol. Agost. Vol. I, Roma 1896; Ossinger, Bibl. August., p. 237; Gandolfo Dissertatio hist. de 200 script., p. 28; Lanteri, Eremi S. Aug. Part. I, p. 36, et in Postr. Saec. Sex. R. A., Vol. I p. 47; Fernandez, Riv. Agost. Vol. III, p. 25 et seqq.; Arpe, Pantheon August., Genuae, 1709; Cave, Script. eccl. hist. litt. Oxoniae, 1740-43; Elssius, Encomiasticon August.; Gratianus, Anastasis August.; Lajard F., Gilles de Romae religieux august. theol. in Hist. Litt. de Fr. Vol. XXX, Paris 1888, pp. 421-566; Mariani Ugo, Scrittori Politici medioevali. Egidio Romano, Cenni biografici; Il "De Regimine Principum, e le teorie politiche di Eg. Romano - Egidio Romano e Dante, Firenze, Olschki, 1925-26; Galeani Napione; Della scienza militare di E. Col., Torino, St. Reale, 1824, pp. 1-78; Torelli, Secoli Agost., T. V. p. 345; Denifle, Chartularium Univ. Parisiensis, T. I, p. 79; Ang. Rocca, Calalog. librorum Aegidii Romani, n. 3; Du Bulay, Hist. Univ. Parisiens., T. III, p. 167; Sammartani, Gallia Christiana, T.II; Ciaconius, Vitae res gestae Rom. Pont. et S. R. E. Card., Romae, 1677, T. II, p. 336; Cardella, Mem. stor. dei Cardinali, Roma, 1793, T. II, p. 65; Fr. Corazzini, Del Reggimento de' principi di Eg. Rom. con Cenni stor. critici, Firenze, le Monier, 1858; Corn. Curtius, Viror. Illustr. ex Ord. Eremit. elogia, Antuerpiae, 1636, p. 60; Trithemius, De script. eccles., Basileae, 1494, p. 72; Xistus Senen., Bibl. Sancta, Lugduni, 1575. T. I, col. I, 215; Chr. Iöcher, Lexicon Un. T. I, col. 111; Possevinus, Appar. Sacr., 1606, p. 19; Le Long., Biblioth. Hist. de la France, Paris, 1719, p. 121, Fabricius-Mansi, Bibl. mediae et infimae aetatis, Florentiae, 1858, T. I, pp. 19-20; Oxilia e Boffito, Un trattato inedito di Eg. Colonna, Firenze, 1906 in Praef. et alii quamplurimi, praesertim scriptores Catalogorum variarum bibliothecarum quae sunt in Europa