Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Como Aegidius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: COMO AEGIDIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de Novo COMO AEGIDIUS

 

 

 

de Novo Como Fr. Aegidius, August. Insubricae congregationis alumnus, dicitur ab Ossinger celebris philosophus, insignis theologus, eloquentissimus praedicator, et in scientiis mathematicis atque astrologicis suo tempore non habens superiorem, neque aequalem (!). Nostrum sacrum habitum sumpserat in patrio S. Augustini coenobio, ac an 1512 Cremonam missus. In praedicationis exercitio multa perpessus est nam de haeresi suspectus Romae an. 1539 ad tribunal S. Officii traditus fuit. Innocens vero est reputatus, uti testatus est in quadam epistola P. Nicolaus de Carignano Prior Conventus S. Mariae de Populo Urbis sub die 12 Novembris 1539 data hisce verbis: "Teste Summo Pontifice, qui ore proprio dixit nihil querelae de eo habere; id circo nedum innocentem eum quoad hanc causam attinet, sed etiam patientem, eo quod nec latum unguem a superiorum morum mandatis discrepavit". Perspecta igitur eius innocentia ac probitate, anno insequenti Generalis Visitator eligitur, an. 1544 Definitor, an. 1555 Praeses et tandem an. 1562 et 1565 Vicarius Generalis. Paullo post moritur. Errat Lanteri scribens ipsum floruisse an. 1656. Scripsit: De astrorum aspectibus, coniunctionibus et influxibus, tractatum, quem nescimus an. fuerit typis datum, nec ne.

 

 

 

Referenze:

Calvi Delle Memorie Ist. della Congr. Osserv. di Lombardia dell'Ord. Erem. di S. Agost. Milano, 1669, p. 296; Ossinger, p. 256 et Lanteri Postr. Saec. Sex Relig. Aug. T. III, p. 379