Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Consoni Aegidius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CONSONI AEGIDIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CONSONI AEGIDIUS

 

 

 

Consoni Fr. Aegidius, Mediolanensis, multis nominibus clarus, magnis illis Aegidiis Romano et Viterbiensi sola purpura, non meritis, quibus eam adepti sunt, inferior. Piam huius indolem testatam facit suscepta, an. 1613 in patria adhuc tenellus, Augustinianae religiosae vitae institutio. An. 1613 Neapolim mittitur: duos post annos Romam accersitur, quo die 30 maii 1620 una cum P. Philippo Vicecomite eius concive, Lector renuntiatur, ac inde an. 1622 Baccalaureus, et tandem mense Iunio 1625 ad doctoratus gradum Mediolani promotus. Summa cum laude Genuae, Papiae, Bononiae, Mediolani, atque Romae Ordinis gymnasia moderavit, dans ubicumque nedum morum integritatis ac innocentiae, verum etiam praecellentis ingenii, tenacissimae ac promptissimae memoriae specimina, ita ut ob illius perfectam totius Enciclopediae cognitionem, bibliothecae viventis nomen apud illustres viros adeptus fuerit. Demortuo an. 1637 Nicolao Reatino Ordinis Procuratore Generali eius in loco Aegidius Consonius sufficitur, quo in munere ita per octo annos se gessit, ut eo agente nulla causa interciderit, dictus propterea a S. Congreg. secretario: Antesignanus et oraculum Procuratorum generalium. Tantae porro existimationis erat cum apud Italos tum apud exteras nationes, ut ad ipsum imprimis consulendum gravissimis in negotiis quisque accederet, immo et hoc ipsum in mandatis habuere, praestiteruntque duo doctores Lovanienses Romam profecti ad procurandam ingentis momenti causam. Romae fuit etiam S. Inquisitionis tribunalis qualificator, atque ibidem pro ordine labores poene innumeros suscepit. R.mo P. Generali summis in periculis fidem praestitit contemptis potentium minis, spretisque pollicentium muneribus et promissis. In patriam reversus totum se dedit philosophicis theologicisque studiis, quibus earumdem disciplinarum dissertationes imbuendis nostris tyronibus meditabatur. Interim cognita ab Innocentio X tanti viri urbe absentis iactura, eodem summo Pontifice iubente, Philippus Vicecomes, tunc totius Augustiniani Ordinis praesul, Consonium Romam denuo accersivit, ut inter Consultores Congreg. Inquisitionis redderet, ad discutiendas praesentim Iansenianas propositiones: verum dum ad ipsum litterae dantur, infirmatur et post novem aegritudinis dies moritur die 5 martii 1650. Multa scripsit et ea quae ad manus Cardinalis Pallotta pervenerunt, periere. Quae referuntur ab Ossinger in Bibliotheca Augustiniana p. 257 sunt sequentia:

1. Summulae in Logicam ad mentem Aegidii Romani in quatuor partes divisae

2. Quaestiones de Logica secumdum se.

3. De ente rationis in communi.

4. De secunda intentione.

5. De universalibus in communi.

6. In Philosophicam de principiis naturae in communi, et particulari.

7. De natura et causis.

8. De corpore mobili ad ubi.

9. De materia in communi.

10. De substantia coeli.

11. De corpore mobili ad formam.

12. De generatione et corruptione.

13. In Metaphisicam de essentia et existentia.

Opera hactenus relata ms. asservabantur in nostra Bibliotheca S. Marci Mediolani uti Philippus Argelati, qui ea vidisse, in Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium Part. II, T. I. col. 450, testatus est. Sequentia relata inveniuntur apud Philippum Picinelli in "Ateneo dei Letterati", p. 167, et apud nostratem Guillelmum Nicolai, sunt autem:

14. In primum Sententiarum ad mentem Aegidii Romani, a prima usque ad 26 distinctionem, de charitate et scientia Dei.

15. In secundum Sententiarum, de Deo creatore et glorificatore hoc est de ultimo fine. De substantia et mensura Angelorum et pluria de gratia.

16. In tertium sententiarum, de fide, spe, et charitate.

17. In quantum Sententiarum, de Sacramentis, de Eucharistia, de Providentia, de visione beatifica.

18. Quadragisimale et ad conciones sylva.

19. Orationes habitae coram summo Pontifice, tempore quo Procuratoris Generalis munere fungeretur.

20. Volumina IV, quorum primum continet propositiones in Santo Officio qualificatas; secundum complectitur varios conscientiae casus; tertium varia dubia circa Pontificale Romanum, et quartum continet consulta, et decisiones quarumdam causarum, dum Procuratoris Generalis officium obibat.

21. Aegidii Consonii et Antonii Dianae Responsa circa titulum: Vicarius Divi Petri liber I, fol. 531 et 539. Extabant haec Responsa Romae in Biblioth. Alteriana, sive Principum de Alteriis.

 

 

 

Referenze:

Montfaucon, Bibl. Bibliothecarum T. I, p. 175). (Praeter laudatos cfr. Regestum Rev.mi Prionis Generalis Philippi Vicecomitis Dd. 84 p. 540; Lanteri, Postrema Saec. sex Relig. Augustinianae, Vol. II, p. 386; Lopez, Additamenta ad Crusenii Monasticon, p. 105; Ossinger, p. 256-58 ex Argelato et Picinellio