Pavia: battesimo di Agostino
CONSTANTINUS ROSIGNOLI
Rosignoli Fr. Constantinus a S. Nicolao, Neapolitanus, egregius S. Theol. professor, sacrorumque litterarum interpres peritissimus, clarus extit nostrae Discalceatorum Congregationis alumnus, in qua an. 1644 primus Definitor generalis evasit. Hanc mortalem vitam clausit Romae an. 1651. Scripsit: Regale solium B. Mariae Virginis in mirabili aula Nazarenae domus, vulgo Lauretanae, toti mundo conspicuum, auro charitatis divinarum personarum fabrefactum, gemmis virtutum eius, divinorumque charismatum, quibus abundat, rutilans, totius vitae ipsius gloriam exprimens, ad quod ascenditur per gradus laudum, quae litaniae dicuntur Virginis, et in ipsa alma domo recitantur. Romae, 1645. Opus pergrande, libris 63 constans, ut magno operi annorum totidem eius miraculosae vitae correspondeat.
Referenze:
Giustiniani, Script. Liguri, p. 175; Maracci, Bibl. Mariana, Vol. I, p. 297; Ossinger, pp. 626, 777, et Tani, Comment. cit. p. 83