Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Conti Pascasius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CONTI PASCASIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CONTI PASCASIUS

 

 

 

Conti Fr. Pascasius, qui et De Comitibus [PRAETERMISSI p. 281-282] necnon et a S. Francisco dicitur, Mediolanensis, pietate atque doctrina spectabilis, floruit saec. XVIII. Poenitentiae vel studendi causa in solitudinem concedere percupiebat; quinquaginta annorum spatio, ait Ossinger, p. 251, horas continuas sex aut septem poenitentium confessiones singulis diebus excipiebat; dein paucissimo cibo famem expellebat; reliquum diei tempus vel legendis vel scribendis libris dabat; demum virtutibus ditior quam diebus, Mediolani in coenobio SS. Cosmae et Damiani, octogenarius piam animam exalavit. Brevi: ornamentum vere fuit nostrae Congreg. Discalceatorum Italiae. Eius habentur:

1. Primi rudimenti di spirito, esposti alle semplici verginelle. Milano, per il Malatesta, 1713 in 12.

2. L'Eucaristico pane sminuzzato ai semplici. Milano per l'Agnelli, 1720, in 12.

3. Vita di S. Nicola da Tolentino con il modo di fare li sette giorni a di lui onore. Milano per l'Agnelli, 1722, in 12.

4. Istruzioni più necessarie per li tre Sacramenti della Confessione, Comunione e Cresima. Milano, per il Malatesta, 1724, in 12.

5. Indulgentiae SS. Cinturae et Rosarii B. Mariae Virginis.

6. Collectio variorum opuscolorum diversorum auctorum, summo stadio, labore et diligentia disposita. Vol. 20.

7. Index auctorum omnium in Bibliotheca SS. Cosmae et Damiani volumina duo, in quorum primo nomina scriptorum, in altero materiarum ordine servato pro maiori studentium commoto, libri singuli referuntur.

8. Kalendarium perpetuum cum pluribus mobilibus planisperiis, ad certam Paschatis diem singulis annis reperiendam, et praecipuos solis lunaeque periodos in perpetuum inveniendos; additis etiam facillimis tabulis ad dignoscendam quocumque anni tempore divini officii recitandi statutam horam, et alia. 

 

 

 

Referenze:

Argelati, in Bibl. Script. Mediol., T. II, part. II, col. 446; Ossinger, p. 251; et Tani, Comment. cit. p. 131