Pavia: battesimo di Agostino
CONTURSI PASCHALIS
Contursi Fr. Paschalis a S. Nicolao, Neapolitanus. In ipsa urbe Neapoli adscriptus est Augustinensium Discalceatorum Congregationi in conventu S. Mariae a Veritate. Studiorum curriculo laudabiliter emenso, laurea est insignitus ac postea Lector Theologiae renuntiatus. Insuper cum arti oratoriae, tum poesi et mathesi altius addiscendis animum applicuit. Quantum temporum adiuncta, iuventutis morositas aut ardor patiebatur, libenter morem gessit illis, qui auctores ei esse consuescebant, ut mature librorum scriptioni se traderet, atque ex tempere ad populum verba faceret. Ab Academiis, praesertim Romana et Aletina, invitatus, quarum unus erat e sociis, audacter in arenam litterariam descendebat: in Philosophiae et Theologiae disceptationibus Romae, Neapoli inque aliis Italiae civitatibus, triginta circiter annorum spatio, omnem e suggestu vocis contentionem scriptorumque vim adhibuit. Non omnia, quae ingenti mole concesserat, ad limam revocare potuit: nam an. 1820 a Summo Pontifice Pio VII Congregationis Vicarius electus, scripta sua expolire nequit. Pollebat lingua latina, graeca atque hebraica. Fuit religionis atque disciplinae amatori subtilis philosophus ac discretus orator. Moritur Neapoli die 10 Ianuarii 1834 laboribus, vigiliis, sudoribusque consumptus.
Ita fere Tani in Commentariis Episc. et Scriptorum Ord. Erem. Discalceatorum, p. 129. Quae scripsit sunt:
1. Preces novendiales ad Christum viam, veritatem et vitam - In S. Raphaelis Archangeli Elogium. Neapoli, 1804.
2. Panegirici sacri. Napoli, 1829, 1 vol.
3. Vari opuscoli di Poesie, d'Iscrizioni, di Prose accademiche italiane e latine, Napoli, 1831, 1 vol.
Referenze:
etiam Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., Vol. III. p. 442