Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Correnti Gregorius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CORRENTI GREGORIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CORRENTI GREGORIUS

 

 

 

Correnti Fr. Gregorius, Perusinus, an. 1564 in patrie conventu erat studiorum Magister Regens, et an. 1572-73 P. Generalem Thaddaeum Perusinum in itineribus per Italiam, Galliam atque Hispaniam, quae descripsit, consociavit. Obiit mense septembris an. 1574. Eius extat: 1. Epitome Italici, Gallici et Hispanici itineris in visitatione Rev.mi P. Generalis Magistri Thaddei Perusini per Mag. Gregorium Currentium Perusinum Eremitanum itineris comitem. An. 1572-1573. Asservatur Romae in Biblioth. Angelica, cod. 722, autogr. chart. in 12, ff. 102. Infine legitur: "Ego fr. Greg. Currentius Perusinus itineris comes raptim scripsi". Hunc praeteriit noster Ossinger apud quem p. 687 alterius Gregorii fit mentio, qui floruit, ut videbimus, saec. XV declinante.

Hujus meminit Io. Bapt. Vermiglioli in Bibliografia degli scrittori Perugini, Per. 1829, T. I, part. II, p. 365, qui T. II, part. I, p. 65: eius itineris per Galliam, Hispaniam, Portugalliam et Italiam epitomem retulisse, ait, P. Iacob Giapessi in Memorie della Chiesa e convento di S. Agostino di Perugia, ms. in tabulario eiusdem conventus, hoc tantum tit.: "Epitome italici et Gallici itineris in visitatione R.mi Patris Magistri Thadei perusini per fratrem Gregorium Currentium Perusinum, itineris comes raptim scripta", ita ut nescias, an itineris per Hispaniam et redditus in Italiam titulos neglexerit, an revera in Giapessi ms. desiderentur. Ita fere Henricus Narducci in Catalogo mss. Bibl. Angelicae cit. p. 302-303; Vermiglioli vero l. c. adiungit de laudato Gregorio: "lasciò vari scritti assai dotti; come aggiunge lo stesso Giapessi sulla testimonianza del lodato P. Taddeo, il quale così scriveva al Priore di S. Agostino di Perugia: libr. et comentaria Magistri Gregorii Bibilothecae istius conventus consignare non de ...".