Pavia: battesimo di Agostino
CORTI IACOBUS
Corti Fr. Iacobus, [PRAETERMISSI p. 283-284] filius Mussi, qui et De Curte dicitur, Papiensis, nobili genere ortus, primas hausit auras circa an. 1449. An. 1475-1477 in patrio S. Augustini coenobio erat Lector; sed paulo post Rhodum mittitur, ubi an. 1430 a Turcis obsidione arce illa circumsessa, atque omni eorum impetu a Christianis Rhodiorum Equitibus fracto, omnibusque oppugnationibus ipse adstitit easque descripsit. Fuit deinc, anno scilicet 1482 Rhodiorum conventus Prior electus, ac biblicus pro quatuor annis nominatus. In patriam autem cum remeasset, atque an.1486 Sacrae Theologiae Magister renunciaretur, Universitatis Papiensis theologorum Collegio est cooptatus, functusque eodem tempore Ecclesiae S. Iuliectae ad Padum Rectoris munere.
Una cum magistris fratribus Antonio de Laude, Galeatio Vicecomite an. 1493 conventum Papiensem S. Mustiolae incolebat, ibique mansit usque ad an. 1501 quo die 11 febr. una simul cum aliis doctoribus scholarium praedicti Studii, ac nobilium civium numerosa catherva solemnis adstitit, quibus in aula magna Episcopalis Palatii, eius confrater Ioannes Iambris Turonensis, iure ac merito lauream magistralem suscepit. Eius dies obitus me latet. Edidit: De urbis Colossiensis obsidione a Turcis tentata, anno 1480, 23 maii. Inc.: "Ad magnificum spectabilemque I. v. d. dominum Franciscum de Curte. Adversus urbem Collosensem quid ...". Explicit: "Oratio edita per reverendum Fratrem Iacobum de Curte Ordinis Augustinensium". Venetiis Erhaldus Radtolt de Augusta, s. a. [1510?] in 4°, ff. 8, non num. 29,30 II, char. Goth. Reperitur Londini in Britannico Museo; in Galliae civitate v. Carpentras, et Romae in Bibl. Nat. Vict. Em. 70.8 F. 20. Cfr. Hain. n. 5868; Pellechet, Cat. general des incunabules de France, Paris, 1909, T. III, n. 4062 vel 46627.
Referenze:
Rod. Maiocchi ac Naz. Casacca, Codex Dipl. Ord. E. S. Aug., Papiae, 1906, Vol. II, pp. 195, 318-19 et Vol. III (1907) p. 1-2 nec non Acta Capitulorum Gener. in Analectis Aug., Romae, 1918, Vol. VII, p. 290