Pavia: battesimo di Agostino
de CORTONA HIERONYMUS
de Cortona Fr. Hieronymus, S. Theol. Mag., vixit saec. XV. An. 1472, die 17 iunii, renuntiatus fuit in Studio Senensi Lector formatus cum consuetis gratiis (Cfr. Regestum Litt. Prioris Generalis Dd. 7, f. 213), et die 22 martii 1474, post rigorosum examen coram magistris Herculano de Perusio Prioris Generalis socio, Ambrosio de Cora Ordinis Procuratore, et Audace de Valentia peractum eidem fit licentia, ut quandocumque ei visum fuisset opportunum posset insignia magistralia suscipere in quacumque Universitate (Ibidem, fol. 208). An. 1488 huic Cortonensi a Generali Mag. Anselmo de Montefalcone commissum fuit ut acceptaret pro Ordine nostro Ecclesiam S. Bernardi loci v. Ornamoro del Macchione a dominis de Oriccellaris fundatam, quod ipse fecit in ea instituens regularem vitam.
Ab eo habentur: Sermones tres, et binae epistolae ab eodem exaratae, dum esset Provinciarum Pisarum et Senarum Vicarius Generalis, quae sunt in Cod. 1139, saec. XV, Biblioth. Angelicae Urbis, ff. 1-10.
Referenze:
Torelli, Secoli Agost., T. VII, p. 375