Pavia: battesimo di Agostino
COTTA [MONALDI] BASILIUS
Monaldi Fr. Basilius, Senensis, Ilicetanae Congregationi, ad quam religiosa professione pertinuit, multum splendorem attulit et ornamentum. Fuit enim vir doctrina conspicuus, sacrae theologiae magister minime spernendus, nec non concionator magri nominis. Is die aprilis 1503 suae Ilicetanae Congregationis Vicarius Generalis electus fuit, die 27 aprilis 1506 ad omnes lites et causas in Romana Curia primus Procurator Generalis suae Congregationis missus, ac deinde iterum iterumque, an. videlicet 1510, 1514, 1520, et 1526, ad supremum praefatae Congregationis gubernium admissus. Sub eius regimine an. 1514 publicatae fuere Ilicetanae Constitutiones ab ipso et a PP. Seraphino de Ferris Florentino de Castellina. Lactantio Piccolomineo Senensi, Paraclito Bini, Hieronymo Bonsignori et Augustino Fivizanensi reformatae. An. 1520 et sex sequentibus Moniales S. Mariae Magdalenae rexit; pluriesque, et ultimo an. 1530 extitit sui conventus Ilicetani Prior. Paulo post, ut puto, obiit, nam insignis Porphiriensis Episcopus lauduncius in sua Sacra Ilicetana Silva nihil de eo ulterius exprimit; at notanda videor sequentia eius verba p. 63: "Hic Basilius vir utique doctissimus exaravit Tractatum super septem Psa1mos, sed humilitatis gratia apponere titulum aut gradum Doctoratus minime voluit circumferri, sub nomine Fr. Basilii Cottae, Typis Senis traditur an. 1520". Ab eo itaque habemus:
1. Philosophia Christiana, et studium Poenitentis, seu in septem Psalmos Poenitentiales. Senis per Simonem Nicol. Nardi, 1528, in 4°.
2. Questulum etsi parvum mole magnum tamen virtute. Ms.. Erat Senis in Bibliotheca Martiniana.
3. In duodecima Abusione saeculi. Ms. membr. in 8°, olim asservatum hoc opusculum apud eruditissimum Senensem Ubertum Benvoglienti. In cod. 1001 Biblioth. Angelicae, ff. 122b, 132a, 148b, 150b adsunt quatuor epistolae Card. Aegidii Viterbiensis ad eumdem Basilium datae, et in cod. 1156 quaedam eiusdem epistola "Petro Sotherino. Florentiae Reip. dictatori perpetuo illustri, qua eidem dicat praefati Aegidii Viterbiensis quaedam opella, cui titulus: Ilicetanae Congregationis discriptio.
Referenze:
Ugurgeri, Pompe Senesi, p. 369; Herrera, Alphabetum Augustinianum; Landucci, Sacra Ilicetana Sylva, Senis, 1653, p. 142 et 147 et in editione Italica, Romae 1657, p. 151 et 156; Gandolphum, p. 96; Ossinger, p. 596, qua per typographi errorem mors Basili ponitur an. 1630; Lanteri, Postr Saec. Sex Relig. August., Tolentini, 1859, T. II, p. 52; et in Additamentis ad Crusenii. Monasticon, Vallisoleti, 1890, p. 586 et alios