Pavia: battesimo di Agostino
de CREMONA GREGORIUS
de Cremona Fr. Gregorius vir admodum doctus, orator, et probae atque laudabilis vitae, vixit saec. XIV. Die enim 7 aprilis 1333, cum esset de familia in conventu S. Augustini Papiae, interfuit, praeside P Priore Generali Guillelmo de Cremona, Capitulo conventuali, quo acceptatus fuit in Ordine, ut Dedicatus "nobilis vir dominus Marcus de Fano, civis et habitator Aequilegiensis". (Cfr. Maiocchi Casacca, Codex Diplomaticus Ord. Erem. S. Aug. Papiae, T. I, p. 76). Die vero 19 septembris 1358, iam praefuerat Provinciae Lombardiae ut eruitur ex quadam dispositione de quaestione dirimenda vertente inter "conventum Cremone ex una parte, et conventum S. Augustini de Papia ex altera, super nonnullis libris bonae memoriae domini fratris Guillelmi Novariensis Episcopi". (Cfr. Ibidem, T. IV, p. 291).
In alio documento (Ibidem, p. 295) dicitur Venerabilis, et die 1 februarii 1392 adhuc vitam agebat, cum esset sub prior in eodem conventu. (Ibidem Vol. V, p. 357). Certe octuagenario maior e vita migravit. Composuit Sermones festivos, quos antiquis characteribus pagina haedina conscriptis in 8°, in Cancell. Biblioth. S. Augustini Cremonae vidit Arisius ut ipsemet affirmat in Cremona Litt., Parmae 1702, T. I, p. 169.
Referenze:
Herrera, Possevinus, Torelli, Secoli Agost., T. V, ad an. 1350, n. 45, Elssius, Ossinger, p. 273 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 205