Pavia: battesimo di Agostino
CRETONI NICOLAUS
Cretoni Fr. Nicolaus, nostri S. Ordinis valde benemeritus Assistens Generalis, primam lucem aspexit Romae anno 1816. Iacobus et Firmina Trabattoni fuerunt eius parentes. Decem et septem annos agens Ordini Eremitano nomen dedit. In coenobio Interamnensi novitiatum fecit. Postea sua studia, quae passiva dicuntur, perfecit Viterbii, Romae ac Perusiae. Sacerdos ordinatus, anno 1842 philosophiae Lector efficitur. Docuit tum in Romano cum in Aesino, Matelicensi ac Interamnesi seminariis, et anno 1853 S. Theologiae Magister est renuntiatus. Anno 1859 Romanae Provinciae supremus Antistes, unanimi Patruum consensu eligitur, et an. 1865 in Comitiis Generalibus Italiae Assistens renuntiatur. Fuit etiam diversarum Romanarum Congregationum Consultor, et ubique tum vitae probitate, tum morum urbanitate, tum doctrinae splendore, tum demum praeclaris exantlatis laboribus magnam sibi apud omnes existimationem comparavit. Ceu Romani Cleri Examinator, ceu S. Inquisitionis, Indicis et Propagandae Fidei Consultor omnium plausum promeruit. Erga Ordinem zelum et amorem cum plurium Prioratuum aliorumque officiorum laudabili gestione, tum praesertim Lutetiam Parisiorum profectione ostendit, quamvis ob funestissimas illius Nationis politicas vicissitudines re infecta reverti coactus fuerit. Vir, tam eximius ob diutius neglectae herniae exacerbationem praeter suam aliorumque expectationem in subitum vitae discrimen venit; quare difficillima incisione incredili patientia tolerata, atque admirabili divinae voluntati conformatione S. Ecclesiae Sacramentis ultro petitis ac receptis roboratus, vir longiori vita dignus mortalitatis cursum complevit 8 die novembris 1873. Fertur illum SS.mus Pius Pp. IX in Cardinalium collegio adsciturum nisi a morte praeventus esset. Scripsit et edidit: Compendium Theologiae Moralis auctore P. Joanne Petro Gury S. I.: novis adnotationibus et SS. Congregationum resolutionibus locupletatum cura et studio P. Nicolai Cretoni Ads. Gen. Ord. E. S. A. etc. Romae, ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1873 et 1900. Habuit alias editiones.
Referenze:
Ciasca, Notizie intorno alla vita del P. M. Nicola Cretoni, Roma Tip. de Propaganda Fide, 1874