Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Crippa Cyrillus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CRIPPA CYRILLUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CRIPPA CYRILLUS

 

 

 

Crippa Fr. Cyrillus a S. Maria, Mediolanensis, Congregationis Augustinensium discalceatorum alumnus, natus die 5 maii 1666, Sacram Theologiae disciplinam tam diserte et erudite e cathedra tradidit, ut plures ex eius discipulis magisterii Lauream assecuti fuerint; totum enim, ait Ossinger, p. 277, se docendo et scribendo consecraverat, donec meritis et annis plenus, e vivis gloriose excessit an. 1733, cuius opera extant, quae sequuntur: Theologia iuxta Sacras Scripturas, Concilia et Sanctos Patres scholasticis dogmaticisque ratiociniis communita, de qua primum tomum tantum Mediolani excussum fuit, id est:

1. De visione et incomprehensibilitate, scientia et voluntate Dei, atque de praedestinatione et reprobatione. Cremonae, apud Petrum Richini, 1720, in 4.

2. Complementum dicti cursus theologici, ms.

3. Constitutiones variae tam in iure canonico, quam in aliis rebus, mss.

4. Decisiones plures super casibus ad Theologiam moralem spectantibus, mss. 

 

 

 

Referenze:

Ita fere ex Argelato, De script. Mediolan., T. I, Part. II, col. 514; Tani, Commentaria cit., p. 83-84; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 437, et Hurter, Nomenclator Lit., T. IV, Oeniponte, 1910, col. 998.