Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Cristiani Christianus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CRISTIANI CHRISTIANUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CRISTIANI CHRISTIANUS

 

 

 

Cristiani Fr. Christianus Xaverius a Lanteri, Eremi S. Augustinianae, Part. I., p. 231, Franciscus Xaverius dictus, ortum habuit in Piceni oppido v. Monte Granaro die 9 ian. 1729. Eremitanum Ordinem ingressus, ingenii praestantia atque in sacris disciplinis profectu se spectabilem reddidit. Evasit enim S. Theol. Magister atque in Bononiensi Universitate publicus eiusdem facultatis professor, examinator Synodalis, doctor decurialis, coenobii S. Iacobi prior, et Aemiliae Provincialis. Iure insuper meritoque celebratur tamquam insignis concionator eximiusque poeta. Die 8 martii an. 1782 dum Pius VI Bononiae moraretur in Austriam iturus ex commendatione Ducis Parmae, illum ad Sacrarii Apostolici Praefecturam designavit, ac postea, scilicet die 29 septembris eiusdem anni revera Sacristam et Episcopum Porphiriensem renuntiavit. Consecratus fuit Romae in templo S. Augustini a Card. Carolo Rezzonico. An. 1794 tempore quadragesimali, iubente Summo Pontifice, vices gesserat concionatoris Apostolici tunc aegrotantis. Mansit in officio Sacristae, quod laudabiliter exercuit, usque ad primam Gallicam invasionem, ac post Pii VI deportationem an. 1798 in patriam reversus, ibidem apopletico morbo correptus, debitum naturae persolvit die 3 ian. 1800 aetatis suae an. 70, mens. 11 dierumque 24. Ex suo asse haeredem constituit Bibliothecam Angelicam Urbis, cuius praefectus fuerat. In ea eius praeclari ingenii extat sequens poema:

1. Il tempio della felicità per l'augustissime nozze delle altezze reali Giuseppe Arciduca d'Austria ... e della reale infante Donna Isabella di Borbone... Poema umiliato a sua altezza reale Don Filippo infante di Spagna, duca di Parma, Piacenza, Guastalla ecc, dal P. M. Reg. Cristian Saverio Cristiani Agostiniano. Pastore Arcade. Parma, Stamp. Monti, 1760 in fol. parvo.

2. Orationes panegyricae S. Petronii Episcopi et S. Catharinae Virg. et Mart.

3. Epistolae duae, una ad Abatem Iacobum Molinari, et est in cod. 442 (552) misc. Bibl. Universitatis Bononien., n. 17; altera vero in cod. 681, ff. 2 et 13, Bibl. Angelicae Urbis, d. Romae 1 iunii 1796 ad Barthol. Menochium Episc. Hipponen., de quibusdam privilegiis pontificiis eidem Barthol. concessis.

 

 

 

Referenze:

Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T., III, p. 233