Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Curti Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CURTI AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CURTI AUGUSTINUS

 

 

 

Curti Fr. Augustinus, Mediolanensis, S. Theol. Magister, vir fuit, ut scribit Philippus Argelatus, tum in philosophicis, tum in theologicis disciplinis egregie versatus, vixitque saec. XVII. Verum non fuit, ut ipse Argelatus, Insubricae nostrae Congregationis alumnus, sed Provinciae Lombardiae, cuius primatum tenuit. In actis enim capituli generalis an. 1673 Romae celebrati de illo haec leguntur "die XXI Domin. Pentecostes, de mane concionem de Spiritu Sancto doctissime et elegantissime habuit P. Mag. Fr. Augustinus Curti, Mediolanensis, Provincialis Lombardiae" (Cfr. Analecta August., Vol. XI, p. 274). Insuper sciendum quod in eo capitulo iudex causarum electus extiterit et, a Provincialatus munere absolutus, in Priorem coenobii Mediolanensis ad S. Marcum adscitus evaserit. Obiisse videtur prope finem illius saeculi, posteris relinquens Commentaria in primam partem Divi Thomae, Vol. II, mss. in 4.

 

 

 

Referenze:

Ex nostratibus cfr. praecipue Ossinger et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 128.