Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Daglio Bartholomeus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DAGLIO BARTHOLOMEUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DAGLIO BARTHOLOMEUS

 

 

 

Daglio Fr. Bartholomaeus, Serravallensis, alumnus Congregationis Lombardiae, filius coenobii Genuensis, vixit saec. XVIII. Anno 1705 studens Medioiani; an. 1711 fit Patavii Lector, et an. 1713 ibidem Baccalaureus. Sequenti anno arcessitur ad Urbem; die 25 maii 1715 examinatus fuit ad Regentiam et a quinque examinatoribus omnium votis approbatus. Patavii an. 1720, sacram quadragesimam praedicavit, quod et Romae peregit an. 1726. Fuit inde S. Theologiae Magister renuntiatus, atque ab omnibus dilectus cum multis animi et corporis dotibus et insigni et notabili esset eloquentia praeditus. Venetiis anno 1731 in Dominica Palmarum ad S. Marcum, in praesentia Serenissimi Ducis praedicavit, cum eo ipso anno conciones habuisset quadragesimales in templo S. Moysis eiusdem civitatis. In cap. gen. an. 1745 praepositus fuit Prov. Lombardiae et in Venetiarum civitate ad aeternam lucem transivit die 10 martii an. 1748. Scripsit atque edidit: Le ignominie di Cristo glorificato da' suoi trionfi. Ragionamento sacro recitato in San Marco alla presenza del Ser.mo Trono, la Domenica delle Palme. In Venezia per Alvise Valvasense, 1731, in 80.

 

 

 

Referenze:

Ossinger, p. 17; Mazzuchelli, Gli Scritt. d'Ital., Vol. I, parte I, p. 190; Lanteri, Postr. Saec. Sex., Vol. III, p. 131, qui male eius cognomem scribit DE OGLIO, et eum facit Genuensem, sicut qui scribunt: DALL'AGLIO; Perini, August. Scriptores, Romae 1911, p. 30