Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > D'Avalos Bonaventura

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: D'AVALOS BONAVENTURA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

D'AVALOS BONAVENTURA

 

 

 

D'Avalos Fr. Bonaventura Neapolitanus, ex nobilissima Marchionum Piscariae et Vastii Ducum progeniae ortus, germanus frater Thomae Episcopi Laurini, die 13 febr. 1643 electus fuit Episcopus Vulturariae, ac deinde 13 aprilis 1651 ad Ecclesiam Nuceriae Paganorum translatus. Bonus pastor virtutibus quam generis nobilitate illustrior quotannis ad Concilii Tridentini normam dioecesim sibi commissam visitavit, atque erga congreditam sibi plebem omnia tam spiritualia quam temporalia opera sedulo exercuit, adeo ut merito Praesulis late insignis nomen promeruerit. Anno autem 1659 quietis amore episcopales onus sponte dimisit. A Crescimbeni, Istoria della volgar poesia, T. V, p. 177 laudatur ut poeta et quoddam eius Poema legitur p. 196 operis cui tit.: Esequie Poetiche in morte di Lope de Vega, in Venezia, an. 1636.

 

 

 

Referenze:

Ita fere Lanteri, Eremi sacr. August., Part. I, pag. 126 ex Ughello, It. sacr., T. VII, col. 532; cfr. etiam Herrera, T. I, p. 109; Elssius, p. 130 et Moroni, Dizionario di Erud. eccl., Vol. 103, p. 113, qui illum errato Dominicanis tribuit.