Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > De Angelis Vincentius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DE ANGELIS VINCENTIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DE ANGELIS VINCENTIUS

 

 

 

De Angelis Fr. Vincentius e Monte Sancto in Piceno, primam lucem aspexit an. 1809. Valde adolescens Ordinem Augustinianum ingreditur, et cum esset ingenii acumine praeditus, ac sufficienti memoria donatus, quamvis parvae voluntatis, omnia superavit cum ignea ac fervida eius natura. Anno igitur 1834 sacerdos ordinatus, anno insequenti examinatus fuit ad munus Lectoris obeundum; et a studiis pauo post absolutus, an. 1858 eligitur Prior conventus S. Nicolai de Corinaldo. Vixit postea Recineti, Acrii, in oppido S. Angeli in Pontano, ubi forsan anno 1860 e viventium numero sublatus fuit.

Edidit: De Deo uno et Trino theses quas propugnandas suscepit in atheneo Divi Nicolai Tolentinatis an. 1832, cathedram moderante P. Fr. Nicolao Primavera Studiorum Regente. Maceratae, 1832 Typis Alexandri Mancini.