Pavia: battesimo di Agostino
DE BONOGNISIS IACOBUS
De Bonognisis Fr. Iacobus de Mantua, plebanus S. Pauli de Pasiano, atque postea in civem Venetum adscitus fuit S. Theol. Mag. vixitque saec. XV. In Capitulo generali Perusino an. 1482, cui ipse interfuit ut Definitor provinciae Terrae Sanctae, in eius favorem definitum fuit: "ratificamus et approbamus litteras concessas per R.mum patrem generalem Magistrum Ambrosium Coriolanum et per R.mum patrem generalem bonae memoriae Magistrum Iacobum de Aquila, et per priores et fratres conventus Venetiarum tunc in eodem conventu existentes, Magistro Iacobo de Mantua, civi Veneto, super filiationem conventus Sancti Stephani de Venetiis, non obstantibus quibuscumque in contrarium facientibus; atque approbamus et ratificamus omnia facta in capitulo generali Romano super eadem filiationem" (cfr. Analecta Aug., Vol. VIII, pp. 270, 278).
Inibi ille extitit unus ex principalioribus patribus, et an. 1497 interfuit etiam capitulo generali, ut Definitor Provinciae Angliae, Romae celebrato. Edidit: Pauli Veneti universalia praedicamenta sexque principia, Venetiis, Bonetus Locatellus, 1494, ff. 144, binis coll. et 71 II. Asservatur hoc opus in Bibl. Parisina Card. Mazarini, n. 784.
Referenze:
Hain-Copinger, n. 12520