Pavia: battesimo di Agostino
DE GAMBARIS CHRISOSTOMUS
De Gambaris Fr. Io. Chrisostomus, Aquilanus, S. Theol. Mag. vixit saec. XVII, et an. 1662 cum esset Bacc. fit nostri studii Papiensis Regens, inibi commorans usque ad annum insequentem. An. 1666 erat Viterbii Mag. Regens ad SS.mae Trinitatis. De hoc eximio viro nihil aliud invenire potui nisi quod scripserit sequentes theologicos tractatus, qui extant in Bibl. Angelica de Urbe in cod, 950. (R. 5. 1) in 8°, ff. 40 et pagg. 334 ac 140, saec. XVII, olim R. P. Mariani Raffi, et sunt:
1. Prolegomena in universam Theologiam ff. 1-36. Inc.: "Deo auspice theologiam ingredimur" et expl.: "Frater Joannes Evang. de Porticellis a Viterbio scripsi hunc tractatum Viterbii, sub disciplina a. R. P. Joan. X.mi De Gambaris, ab Aquila, in SS.ae Trinitatis coenobio Magistri Regentis anno 1666".
2. Tractatus de Resurrectione mortuorum 1666, pp. 1-334. Inc.: "En tractatus ille".
3. Tractatus de ultimo fine, pp. 1-140. Inc. "Disputatio prima. De fine in communi", et expl.: "Ego Frater Joannes Evangelista de Porticellis a Viterbio hunc tractatum Viterbii, sub disciplina ad. R. P. Joan. R. Patris B. Jo. Chrisostomi de Gambaris, in eodem Lyceo Magistri Regentis, quod sit ad honorem B. V. Mariae, B. P. Augustini, B. Catarinae, Beati Aegidii Columnii, omnium Sanctorum quorum hodie solennitatem praevenimus. Anno 1666".
Referenze:
Narducci, Catal. cit. p. 402, qui animadvertit hunc non nominari nec in Bibl. Neapolit. Toppii, neque in Bibl. Augustiniana Ossingeri