Pavia: battesimo di Agostino
D
Degli Angelieri Fr. Bernardus, Florentinus, nobili genere ortus, mira effulsit in Ordine Augustiniano et morum probitate, et divinarum litterarum scientia. Nondum in S. Theol. Magister his an. scilicet 1384 et an. 1386 electus fuit Procurator Generalis. Sed paulo post Oxoniam profiscitur, atque in celeberrima illius civitatis Academiam, S. Theol. doctoris dignitatem an. 1388 consequutus est. Anno vero 1392 Pisarum provinciae praeficitur, ac dignum se Provincialatum gessit. Neque tamen Augustinianae Religioni tantum, sed externis etiam, egregiis animi dotibus, Angelarius noster plurimum profuit, praesertim bonis virtutum exemplis atque excellentissimis concionibus. Posteris reliquit opus cui tit.: Speculum charitatis. inc.: "Nihil dignius quam Creator ametur a creatura" et asservabatur ms. in olim nostra Bibliotheca conventus S. Spinitus Fiorentiae. (Cfr. Pamphilus, f. 54; Herrera, T. I., p. 112; Mazzuchelli, Scritt. d'It., T. I, Parte II, p. 707; Ossinger, p. 53; Negri, Hist. degli Scritt. Fiorent., p. 10).
Referenze: