Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Degli Avanzi Nicolaus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DEGLI AVANZI NICOLAUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DEGLI AVANZI NICOLAUS

 

 

 

Degli Avanzi Fr. Nicolaus, Bononiensis, S. Theol. Mag. dictus ab Ossinger, p. 86, nescimus quo fundamento, Congr. Lombardiae, vixit saec. XVI. Anno 1519 erat inter cursores in Romano nostro coenobio, ac die 14 septembris 1520, a Priore gen. Gabriele Veneto, renuntiatus fuit Lector, missusque Florentiam studentium magister. Die 21 ianuarii 1521 fit Leonis X legatus ad Io. Franciscum Picum Mirandolanum Comitem. et ad universos Christifideles cum duplici epistola decretali, ad capturam praesertim cuiusdam personae. Evasit postea vir divinarum rerum et litterarum graecarum peritissimus, atque inter concionatores suo tempore praecipuus. Carissimus fuit Rev.mo P. Hieronymo Seripando, qui cum eius praeclaras dotes perspectas haberet, multa prudentiae, et consilii munera eidem commisit. Fuit insuper in negotiis prudens, in agendis expers, diversorum conventuum Prior atque ab omnibus summopere dilectus. Vixit usque ad senectam aetatem, sed quando obierit nobis non constat. Scripsit:

1. Ammonitorio del occulto misterio hebraico de Suida, libro greco, in latino et in volgare tradotto ad utilità di ciascun fedel christiano, per qual la yudaica perfidia conosce il Figliuolo di Dio Christo Signor nostro. Praeit epistola nuncupatoria "clarissimo Poeta e Cavaliero Hieronimo Casio de' Medici, Patritio Bolognese". In Bologna nel giorno della presentazione, lo anno MDXXVI.

2. Esortazione di Filippo Cristiano a Teodosio Ebreo, acciò reietta e bandita la superstizione dei Giudei, la Sacra Religione di Cristo seguitasse, praedicto Casio directa atque inserta prope finem Fastorum eiusdem Casii, impr. an. 1528. Opus recensitum, cuius tit: Ammonitorio, simul habet: Vita di Gesù Cristo di Nicolò Avanzini, reimpressa, in Bologna per Antonio Piffari, 1687. An iste Nicolaus Avanzini idem sit ac noster Nicolaus Degli Avanzi certiorari non potuimus.

 

 

 

Referenze:

Orlandi, Notizie degli Scritt. Bolognesi, p. 215, et Ioan. Fantuzzi, Not. degli Scritt. Bolognesi, T. I, p. 298