Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > De Gregoriis Ioannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DE GREGORIIS IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DE GREGORIIS IOANNES

 

 

 

De Gregoriis Fr. Ioan. Ioseph, de S. Elpidio, S. Theol. Mag., an. 1674 ortus, floruit saec. XVIII. Philosophicis atque theologicis studiis in nostris gymnasiis, cum laude peractis, evasit etiam iuris canonici peritissimus. Multa in Ordinis commodum, cuius extitit Secretarius generalis, peregit, praesertim in causa identitatis corporis S. P. Augustini, ad quam defendendam a P. Generali Priore Fulgentio Bellelli onus suscepit. De hac controversia conferri possunt apud Bollandistas, T. VI, mense augusti, p. 374 et seqq. nec non Collectio Actorum eiusdem causae, Venetiis an. 1729 in fol., in quibus habentur sententia Ticinensis Episcopi Pertusati, et eiusdem Confirmationis Bulla Benedicti Pp. XIII, X kal. octobris an. 1728, et in qua nostri P. De Gregoriis fit mentio, cuius igitur extat: In causa identitatis Corporis S. P. Augustini scripturae facti et iuris, in praedicta Collectione Actorum, Vol. I, pp. 269-436 interclusae, et constituentes duae magistrales dissertationes. Fertur insuper illum scripsisse alios tractatus apologeticos ac poeseos.

 

 

 

Referenze:

Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. V, p. 250