Pavia: battesimo di Agostino
DELLA LANA IOANNES
Della Lana Fr. Ioannes, Beatus nuncupatus, Bononiensis, vir probatae religionis, in S. Theol. Baccalaureus, sententias Parisiis legit, quantum coniici potest, ante an. 1330. Allegantur enim eius scripta a M. Thoma de Argentina, qui in eadem Academia paulo post an. 1330 commentaria edidit in Magistrum Sententiarum. Conventus Bononiensis praefecturam obiit, et exemplo, doctrina et opera praefuit et profuit. "Cum ipse, ait Ioannes de Saxonia cap. VIII, lib. 2, Vitae Fratrum, Baccalaureus in sacra Theologia fuerit, per omnia sufficiens et valens, adveniente tempus suae praesentationis, ex humilitate et ex zelo, quem habuit ad Conventum, cui praefuit, et cui utique suam absentiam non mediocriter dispendiosam prospexit, sponte dignitati et statui magisterii renuntiavit, contentus in statu humiliori Deo et Ordini utiliter deservire magis quam in sublimiori statu super titulo honoris afferri. Ipse enim tempore sui regiminis conventum illum in ampliatione arcarum, et in aedificatione domorum constructione, sed et morum compositione ac disciplinae manutentione, victus quoque convenientis ministratione conventum laudabiliter gubernavit". Nec defuit Ioanni patientia humilitatis suae. De illo enim Iordanus etiam narrat: "Quidam nobilis genere, sed ignobilis moribus vel scelere intrans Conventum Bononiae cum suis complicibus et videns Priorem deambulantem in claustro, quoddam exegit ab eo, quod Conventus non expediebat. Cumque Prior hoc sibi denegaret, ille stomachatus Priori alapam dedit ad maxillam, ita fortem, quod cecidit ante pedes suos; ille vero tam pedibus quam manibus eum conculcare coepit; sed fratres accurrentes compescuerunt illum. Prior vero elevans se, stabat super genua sua, exibens sibi alteram maxillam, et dicens: Domine percutite quantum vobis placuerit". Vidit Bononiensis ille nobilis excellentem humilitatem et evangelicam Ioannis patientiam, "et obstupuit, addit Iordanus, et recessit. Quam sceleratam iniuriam Prior ipse, tam patienter sustinuit, quod de hoc numquam aliquod verbum querulosum ab eo auditum fuit. Alias tamen Ordo illam iniuriam revocavit ad animum, et eruendam de ea exegit satisfationem". Sustinuerat vir sanctus patienter ab extraneis iniuriam, et quasi id parum esset, disposuit Deus ut etiam a fratribus et domesticis eius irrogatam offensam patienter toleraret. "Cum enim idem Prior, addit Iordanus, in capitulo suo quosdam de eorum negligentiis corripuisset, surgens unus quosdam illatos articulos contra ipsum Priorem recitavit, dicens ipsum excommunicatum et irregularem, nec pro Priore illum haberi debere. At ille defensiones legitimas de iure Ordinis habuisse, sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum; sed pro pace sua et aliorum de Conventu recedens obiurgationi cessit, et ad locum S. Bartholi secedens, ibidem in humilitatis spiritu stetit, orationibus et ieiunio vacans, et iudicium Prioris Generalis cum patientia expectans; ubi ego (nempe Iordanus scriptor) ipsum cum sociis meis pro sui consolatione, et reverentia, et profectu nostro pluries visitavimus et nullum impatientiae verbum ab ipso est auditum. Demum, etsi non immediate, tamen non multo post idem pater eidem conventui praefectus est iterum in Priorem cum maiore honore suo; cm multis annis laudabiliter et utiliter praefuit, ut effectus demonstravit". "Fuit vir hic, (ita semper Iordanus noster B. Ioannis coaevus), tam praeclarae famae, et tam sincerae fìdei, et tam sanctae conversationis, ut nonnulli saecularium hominum fidem suam nomine eius adstruerent, iurantes per Fr. Ioannem de Lana". Qui tandem bonis operibus plenus, in bona senectute Bononiae in Domino obdormivit. Sed quo anno? Incertum est; sed probabilius ille ad Superos abiit circa an. 1350, aetatis suae an. 93. Celebratur ab omnibus Ordinis historicis et ab externis compluribus, ac praesertim a Possevino, et ab iis qui de rebus Bononiensibus scripserunt. Ex eius ingenio haec habentur:
1. Commentaria in IV libros Sententiarum, ms.
2. Quodlibeta duo Parisii disputata, ms.
3. Quaestiones in libros phisicorum Aristotelis, ms.
4. Quaestiones de anima humana, in quibus multa explicantur utilia, et rara, quae non ita facile apud alios reperiebantur, ms.
5. Quaestiones extraordinariae, ms. Ex his, in tribus tractatis divisae, quaedam extant in cod. 1018, Bibl. Chisianae Vat., in fol.
Referenze:
Pamphilus, f. 68; Gratianus, pagina 115; Herrera, T. I, p. 272; Elssius, pagina 354; Gandolfi, p. 220; Ossinger, pagina 492; Torelli, T. V, p. 360; Moreri, T. III, p. 26 et Orlandi, Scrit. Bolognesi, p. 145