Pavia: battesimo di Agostino
DELLA VOLTA GABRIEL
Della Volta Fr. Gabriel, alias Venetus dictus, iam ab an. 1497 magister theologus, quaedam an. 1514 in lucem ediderat. Aegidio generali ad sacram purpuram assumpto, et Legatus in Hispaniam destinato, Vicarius generalis totius Ordinis die 30 ianuarii an. 1518 a Pontifice designatur, et die 25 februarii missus est ab Aegidio in possesionem. In capitulo Venetiis habito an. 1519 die 11 iunii Generalis eligitur. Temporibus calamitosissimis Religionem prudentissime gubernavit, pluraque egit ut nascenti malo mederetur, et serpentis Saxoniae, elevantis se adversus Ecclesiam Dei, caput amputaret. Gratissimus fuit Carolo V imperatori, cui in Germania bella Domini contra haereticos praelianti devotissimam e cruce pendentis Christi imaginem misit, quasi diceret in hoc signo vinces, et omnia poteris in eo qui te confortat, dono comitante pulcherrima epistola ad eumdem Carolum data 4 nonas iunii 1532 et ab Herrera in suo Alphabeto Aug., T. I, p. 302 edita. Contra ipsos haereticos quamplurimas scripsit epistolas nostratibus ut fortiter in eos dimicarent atque compescerent, quae sunt in ipsius Registris. Virum se ostendit industrium et ad magna natum, prout vel in ipso sui regiminis initio comprobavit suis egregiis statutis atque legibus, quibus Ordinis unionem firmavit, atque regularem observantiam promovit. Circa annum 1530 Conventum Venetum S. Stephani incendio absumptum reparavit. An. 1526 Tarvisii cap. gen. die 20 maii celebratur, in quo praefatus Gabriel Venetus per acclamationem in officio confirmatur. Demum post varios pro Religione exantlatos labores anno 69 aetatis Romae die 23 aprilis an. 1537 debitum naturae persolvit. Ab eo extant:
1. Eius Generalatus Acta, asservata in Archivio Ordinis Dd. 13, 14, l5 et 16.
2. Nonnullae eius epistolae asservatae in codd. 688, 762, 1001 et 1170, Bibl. Angelicae, ex quibus illa quae est in cod. 688, f. 73, data Carlo V Imperatori, 13 kal. apr. (20 mar.) 1352, edita fuit a nostrate Aloysio Torelli, T. VIII, p. 178; quae extant in cod. 1170 sunt n. 50, ac collectae fuere ut legentes admirentur illarum auctores, atque, discant et ipsi sermone latino suos exprimendo conceptus delectare hominum mentes. Aliae duae editae pariter fuerunt a P. Ios. Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Parte I, pp 297-302, datae adversus Lutherum: I.a Mag. Gerardo Herhort Provinciali Saxoniae, 2a Mag. Ioan. Staupitio. Insuper Acta nonnulla Capitulorum Generalium ab ipso celebratorum edita fuerunt tum a meo cordis amico eruditissimo et in omni litteratura perelegante scriptore Augusto Serena sub titulo: Il Sinodo Agostiniano del 1526 a Treviso in ephemeride Nuovo Arch. Veneto (n. 1) Volume XXXIV, 1917, cum in Analectis August., Vol. IX, pp. 28-47.
Referenze:
Herrera, T. I, p. 302 et Elss. pag. 222