Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > De Militi Christophorus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DE MILITI CHRISTOPHORUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DE MILITI CHRISTOPHORUS

 

 

 

De-Militi seu De-Benedictis Fr. Christophorus, Coranus, Mag. Aegidii Mariolo, nostri eiusdem ordinis, sororis filius, ortum habuit circa an. 1550. In nostro Ordine et ipse ingressus, litterarum studia summopere coluit. In sacra pagina magister renuntiatus, Regens in Neapolitano coenobio electus fuit. Extitit deinde Vulturnensis Episcopi theologus et Vicarius Generalis. Eadem officia Sorae habuit a Rev.mo Cicerone Trusinate, eademque in Tiburtina civitate a Ioanne Andrea de Cruce. Romanae quoque Provinciae Praesul atque Rector fuit, plurimumque amatus ob eius in scientiis peritiam a Caietano et Salviato S. R. E. Cardinalibus. Anno 1592 Carthusianorum S. Martini extitit praeceptor. Dum Romae in S. Augustini coenobio Regentis munere fungeretur, multoties coram Clemente Pp. VIII orationem habuit, qui Pontifex tantum admirans Patrem, eiusque corporis atque loquelae eloquentiam ac pulchritudinem Cardinali Montealbaro, sive Montelparo, dixit: Augustinensis Religio ubinam istum Patrem usque adhuc celavit? qui respondit: hominem non habuit; et tunc Pontifex: Dic ei, ut bono sit animo, quoniam ipsum de aliqua providebimus Ecclesia. Sed mors invida vitae stamen boni patris interim circa an. 1599 confregit. Pulchram Corae in conventu S. Olivae instituit libriarunculam, multaque typis imprimenda conscripsit volumina, morte tamen praeventus, quod optaverat implere non valuit. Reliquit mss.: Super quatuor Sententiarum libros. Haec ex Historia Corana R. P. Sanctis Laurenti in Archivio Corano ms. asservata ac an. 1638 conscripta.