Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > De Nerli Franciscus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DE NERLI FRANCISCUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DE NERLI FRANCISCUS

 

 

 

De' Nerli Fr. Franciscus, patritius Florentinus, S. T. doctor celeberrimus, a nonnullis scriptoribus Biancozzo De' Nerli etiam vocatus, vixit saec. XIV. Male igitur Pamphilus et cum eo fere omnes nostrates, illum sub anno 1442 collocavit. Constat enim ex certis monumentis illum an. 1357, iam S. T. Baccalaureum, ab Ordinis Priore Generali in Universitate Parisiensi ad magisterium assequendum destinatum fuisse; ad quod tamen neque eo anno neque insequenti minime accessit; nam id exequi non valuit cum suae provinciae Prior Provincialis electus extiterit. (Cfr. Analecta August., Vol. V, p. 31 et Ordinis Reg., Dd. I, p. 368, 408 et 1). Insuper Matthaeus Villani, auctor aequaevus, Franciscum tradidit inter theologos fuisse primum, qui die 9 decembris an. 1359 Dominicae Incarnationis auctoritate Collegii Florentini, doctoratus insignia, et stemmata cum summo totius senatus ac urbis applausu in divae Reparatae aedibus adeptum. Obiit, iuxta Negri, Scrittori Fiorent., p. 206, an. 1362. Quae scripsit sunt:

1. Summa de virtutibus et vitiis, incipiens: "In nativitate paupertatem et humilitatem, in medio obedientiam et laborem, in fine patientiam et caritatem ....".

2. Surnma de rebus divinis, quae olim asservabantur mss., iuxta Pamphilum, p. 78, in nostra Florentiae Sancti Spiritus Bibliotheca. 

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. I, p. 247; Ossinger, p. 525; Elss. p. 213; Gandolfo, p. 124 et Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. II, p. 176