Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > De Nomis Antonius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DE NOMIS ANTONIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DE NOMIS ANTONIUS

 

 

 

De Nomis Fr. Antonius, de Marcialla, Tuscus, sub anno 1409, inter celebriores Ordinis scriptores a Pamphilo (f. 73) collocatur Michael Pocciantus in Catal. illustrium scriptorum Florentinorum et ex illo Antonius Possevinus, tomo I Apparatus sacri, p. 100, ad summos Pontifices et Principes Christianos a Republica Florentina saepe legationibus honestatum fuisse tradunt. At in Registris Ordinis fuit Provincialis Pisarum an. 1420, et Prior et Regens Florentinus an. 1424, quod munus eidem confirmatum fuit pro quarto anno die 1 aprilis 1427, iterumque Provincialis an. 1431, sed renunciavit anno insequenti. Fuit Procurator Generalis Ordinis anno 1434, et capituli Pisani an. 1438 Praeses designatur. Eodem anno die 28 augusti ad coelos abiit. Tanti viri membra in coenobio Florentino sub marmore, et inscriptione hac honorifica asservantur: "Divini eloquii custos atque Magister /Antonius de Nomis de Marcialla / Hoc gelido sub marmore membra reliquit / Cuius in aethereo mens alma triumphat olimpo". Opera eius, dignissima praelo, sunt:

1. Flores Doctrinae S. P. Augustini. In hoc opere quaedam capita ex libris S. P. Augustini omnem fere litterarum Divinarum tractationem continentia in unum librum collegit. Extabat Florentiae in nostra Bibliotheca ad S. Spiritum.

2. Annales suorum temporum qui perierunt. 

 

 

 

Referenze:

Negri, Scrittori Fioren., p. 65, et presertim Herrera, T. I, p. 54 ac Ossinger, p. 630