Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > De Romanis Camillus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DE ROMANIS CAMILLUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DE ROMANIS CAMILLUS

 

 

 

De Romanis Fr. Camillus Alphonsus de Genestano mihi sincero amore coniunctus, omnibus tam sacris quam humanis doctrinis egregie instructus, magnam sui nominis uberem materiam iam, et laetandi tribuit et bene sperandi. Cum clarum sibi lumen ingenii benignus Deus dederit, una cum studiis litterarum vitae quoque integritate morumque suavitate fulget. Genestani, Praenestinae Dioec., ex Gustavo et Adele Raganelli die 17 maii 1885 ortus, atque die 20 mai 1900 Eremitano Ordini nomine dato, die 6 iunii insequentis anni Augustinianam Regulam professus est. Primam litavit hostiam die 15 iulii 1907; die 1 sept. 1909, post severum examen, quod in Viterbiensi coenobio subiit una cum angelico confratre P. Anacleto Velado, Insularum Philippinarum Provinciae alumno, ehu! quam citissime ad superos evolato, Lectoratus gradu decoratus fuit. Diebus autem 29 et 30 mensis decembris 1913, cum duas theses, scriptam et oralem, per duas circiter horas, de universa theologia coram septem examinatoribus defendisset atque recte satisfaceret, Regens declaratus est.

Die tandem 19 decembris 1920 S. Theol. Mag. declaratus fuit. Coenobia incoluit S. Augustini Carpineti, quo suum tyrocinium egit; S. Matris Monicae de Urbe et St.mae Trinitatis Viterbii in quibus sua studia perfecit, atque diu docuit; S. Mariae de Populo Urbis, S. Stephani Cavarum, ubi extitit parochus, itemque S. Augustini de Urbe, in quo nunc degit et Vices-Parochi gerit. In nostris collegiis Philosophiam, Physicam, historiam ecclesiasticam, Theologiam atque ius canonicum docuit; pluries extitit suae Romanae Prov. Definitor et novitiorum examinator; pluries diversis in ecclesiis cum laude ac animarum fructu concionatus est, et nunc bonus Deus diutissime illum sospinet. Scripsit:

1. Brevi notizie storiche d'illustri Agostiniani rappresentati in dieci affreschi scoperti nel refettorio del convento Agostiniano della SS.ma Trinità in Viterbo. Tip. G. Agnesotti, 1910, in 8°.

2. Un frate Naturalista: Giov. Gregorio Mendel, Agostiniano, Viterbo, Tip. Agnesotti, 1911, in 8°, p. 24.

3. Il Beato Giacomo da Viterbo, Agostiniano, Arcivescovo di Napoli, Cenni storici. Viterbo stab. tip. G. Agnesotti, 1912.

4. I quindici giovedì di S. Rita in preparazione alla sua festa. Genova, Tip. Mascarello, 1915, pp. 116, 2a ediz. Milano, Tip. S. Lega Eucaristica, 1918, pp. 136.

5. Alla Madre del Buon Consiglio nel IX Cinquantenario della mirabile sua apparizione in Genazzano, XXV aprile 1467 - 25 Apr. 1917. Roma, Tip. dell'Unione Editrice. Est fasciculus undecim pagg. perbelle a sequentibus exaratus: P. De Romanis, Agostiniano; P. C. Moroni O. E. S. A.; G. Pifferi; P. A. Corrao, O. E. S. A.; P. Agostino Ruelli, O. S. A.; A. Anelli; Fr. Felice Agostino, Vescovo di Nicosia O. S. A.; P. Lupidi Agostiniano; P. M. Camillo Butti, Agostiniano.

6. La Gemma dell'Umbria S. Rita da Cascia Agostiniana. Roma, Tip. Pontificia nell'Istituto Pio IX, 1919, in 16°, pp. 180.

7. La Chiesa di S. Agostino di Roma. Storia ed Arte. Roma, Offic. Tip. Pinto, 1922, pp. 98 cum 16 figuris.

8. Alla Scuola della Celeste Consigliera e Consolatrice. Roma, Offic. Tip. Ausonia, 1924.

9. Un Vescovo Agostiniano apostolo delle Indie Alessio Menezes in ephemeride "Bollettino Storico Agostiniano", An. I., (1925), p. 136-141.

10. Sulle Reliquie di S. Monica. Ibidem, p. 174-178.

11. L' Opera del nostro P. Cristiano Lupo sul Concilio di Nicea. Ibidem, Anno II (1925), p. 13-17.

12. La dissertazione storica del Nostro Cristiano Lupo sull'Origine dell'Ordine Erem. di S. Agostino. Ibidem. An. III, pp. 69-75.

13. Il Card. Seripando in una moderna storia della Chiesa. Ibidem., An. IV, (1928), pp. 100-103, 113-141.

14. Su "Egidio Romano", ibidem, pp. 167-170. Diffondi il tuo Consiglio, o Madre. Periodico mensile del Santuario del Buon Consiglio in Genazzano, ab an. 1926 usque ad hodiernum diem, et alia multa quae prae manibus habet.

 

 

De Romanis Fr. Camillus Alphonsus, (ADDITAMENTA, pag. 74-75) de quo in Vol. II, p. 29, in Urbe Parochus novae Paroeciae S. Priscae, inter alia quae scripsit atque edidit in nostra ephemeride "Bollettino Agostiniano" Florentiae a nostratibus edita, typis etiam dedit:

15. S. Agostino. Il Santo Dottore nella vita e nelle opere. Roma, Scuola Salesiana del Libro, 1931, pp. 423 in 8.

16. Un grande Rivendicatore della libertà d'Irlanda Agostiniano Mons. Giacomo Doyle, Vescovo di Kildare e Leighlin. Firenze, Libr. Edit. Fiorentina, 1933, in 8. Monografie Storiche Agostiniane N. 26.

17. Gli Agostiniani. Ediz. Alacer, Milano, Viale Romagna, N. 12, Anno Santo 1933, in 12, pp. 70.

18. La via della verità e della vita - Lineamenti di dottrina cattolica per giovani e adulti. Grottaferrata, Scuola Tip. Italo-Orientale S. Nilo, 1935.

19. L'Ordine Agostiniano, p. XII - 256, Libreria Ed. Fiorentina, 1935 n. 85 della Biblioteca Agostiniana (Rev.mus Pater Camillus Alphonsus a Pio Papa XI suffectus in locum Excellentissimi Domini Augustini Zampini, Sacristae et Vicari Generalis in Civitate Vaticana, demortui Romae die 6 Junii 1937, titulo Episcopi Porphyriensis, consacratus fuit Romae, in Ecclesia S. Augustini, die 5 Septembris 1937).