Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > De Rossi Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DE ROSSI AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DE ROSSI AUGUSTINUS

 

 

 

De Rossi Fr. Augustinus, ex oppido S. Michaelis prope Rapallum, S. Theol. Doctor, non solum in theologicis disciplinis egregie versatus, verum etiam in pluribus locubrationibus tum italicae cum latinae linguae valde peritius se ostendit. S. Mariae de Consolatione Congregationi mature ipse suum dederat nomen, atque per consueta studiorum curricula ad magisterium pervenerat. Ob eius praeclaras mentis et animi dotes a Principe Ioan. Andrea Doria-Landi ut praeceptor et secretarius ab epistolis latinis adsciscitur, apud quem per septemnium commoratus est, obiitque in eiusdem Principis palatio mense augusti 1668 aetatis suae 40. Poeta et orator magni nominis dicitur ab Oldoino in suis Athenis Ligusticis; apud nostratem Gandolphum vero (Fiori Poetici, Genova, 1682, p. 28) de illo haec habentur: "Questo padre non solo si fece conoscere d'ingegno elevato nello studio della S. Teologia, nella quale scienza fu addottorato, ma anche nelle due lingue toscana e latina compose con facilità e facondia non ordinaria, sì in verso che in prosa, Panegirici de' Santi, Orationi varie, Epigrammi, odi et elegie, delle quali fatiche molti ad istanza de' quali si mosse a scriverle, n'hanno fregiato il proprio nome. Sotto il suo diede alla luce: La donna forte, oratione in lode di S. Caterina Verg. e Mart. detta nel giorno della sua festa l'an. MDCL in Milano, in Milano per Lud. Monza, 1650, in 4°".

In iisdem Floribus Poeticis P. Gandolphi, pagina 222 et ss., eiusdem De Rossi habentur: a) Divae Teresiae iter ad sponsum hymnus; b) In laudem Caroli Archiducis Austriae Epigramma; e) In Mulieres scapulas denudantes Elegia Sathyrica; d) In laudem R. P. Fabiani Clavarii et in laudem D.ni loan. Baptistae Lercarii distica et il Peccator Pentito ode. Alia eius ode Saphica, "al dottissimo D. Antonio Muscettola" edita sub ficto nomine Roscii Guastanini legitur in principio operis: La Grillaia, nostratis Angelici Aprosii ed. sub nomine Glareani, Neapoli, 1668. Item De Rossi edidit alia quaedam. 

 

 

 

Referenze:

Aprosio, Bibl. Aprosiana, Bologna 1673, p. 306; Iöcher, Lexicon Eruditorum, T. III, col. 2277; Ossinger, p. 780; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 24