Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > De Sanctis Hieronymus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DE SANCTIS HIERONYMUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DE SANCTIS HIERONYMUS

 

 

 

De Sanctis Fr. Hieronymus, Patavinus, in patria celeberrima Universitate S. Theologiae doctorali infula redimitus, vir fuit magnae probitatis, atque eruditionis. Dicitur a Pamphilo vir religione, et studiis litterarum conspicuus. Anno 1518 erat Episcopus Argolicensis, et suffraganeus D. Aloysii Card. Pisani Episcopi Patavini. Fato concessit Paduae an. 1530.

 

 

 

Referenze:

Cum laude illum nominant Ossinger, p. 790; Herrera, T. I, p. 344; Elssius, p. 290; Gratianus in Anastasi, p. 96; Ughellus, T. V. col. 459, n. 103, ubi agitur de praefato D. Aloysio Card. Pisani, et Lanteri, vol. II, p. 178 in quibus habetur quod ipse Hieronymus scripserit: Varias elegantes orationes, et sermones de diversis rebus, quae ubinam reperiantur nescimus.