Pavia: battesimo di Agostino
DE VIVO AUGUSTINUS
De Vivo Fr. Augustinus, Neapolitanus, S. Theol. Mag., an. 1551 erat studens in conventu S. Augustini Neapoli; an. 1559-60 studens Papiae, et an. 1581, die 18 augusti a Generale Mag. Augustino Fivizanensi admonitus fuit, ut ad eum mitteret quod praelo committendum cupiebat antequam in lucem prodiret. Sed paucos post dies in Terra Tramonti, ex qua eius familia originem duxerat, obiit, sepultusque fuit in ecclesia S. Felicis Petrarum, nam idem Generalis Fivizanius die 29 septembris eiusdem an. 1581 Priori Neapolitano scripsit, se condolens de morte Mag. Augustini Neopolitani, eique mandavit ut ipsius nonnulla scripta recuperaret. Dicitur Augustinus noster a Toppio, Bibl. Neap., p. 6, "philosophus ac theologus celeberrimus" et ab Ossinger, p. 948: "vir moribus et doctrina spectabilis". Posteris reliquit: Studio di vera sapienza, nel quale s'avisa come si deve portar l'huomo nella vita, infermità et morte. Con un breve compendio per sovvenire a chi sta negli extremi. Macerata, 1585 per Sebastiano Martellini, in 4°. Ex hoc cernitur hoc opus editum fuisse postumum, et forsan est illud quod typis dare cupiebat auctor priusquam moreretur.
Referenze:
etiam Elssius, p. 103, Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. II, p. 397, et Analecta August., Vol. X, p. 260