Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > De Diruta Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DE DIRUTA AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DE DIRUTA AUGUSTINUS

 

 

 

De Diruta F. Augustinus, Perusinus, S. Theol. Bacc., clarusque musices magister, nepos ac discipulus illius P. Iacobi Diruta, Ordinis Minorum Conventualis, qui et ipse eodem tempore musica arte claruit, ortum habuit saec. XVI labente. An. 1617 erat pulsator organi ad S. Stephani Venetiarum, et an. 1620-22 chori canentium Magister in civitate v. Asola Prov.. Mutinensis. An. 1630 erat Vicarius Generalis Congregationis Perusinae ac postmodum praefuit capellae nostrae Ecclesiae S. Augustini de Urbe, inibi manens usque ad an. 1646; redivit postea Perusiam, ubi extitit chori director usque ad mortem. Iuxta Oldoinum, Athenaeum August., in quo Perusinorum scripta referuntur, p. 33, viginti, iuxta alios vero, plures libros de Musica per praelum publici iuris fecit, magna ex parte Romae apud Aloysium Grignani. Ex praefatis libris aliquot Romae in bibl. Minervae asservabantur, nunc autem sunt item Romae in bibl. Academiae S. Caeciliae. Laudatur a Luduvico Iacobilli, Catal. Script. Provinciae Umbriae, p. 56; ab Ossinger, Bibl. August., p. 295; a Fètis, Biogr. Univ. des Musiciens, T. III, Paris, 1862, p. 25; ab Eitner, T. III. p. 209; a Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. III, p. 129; ab Astengo, Musici Agost., p. 23, atque a Io. Baptista Rossi-Scotti in vita Francisci Morlacchi. Ex eius operibus, quae sequuntur tantum a nobis noscuntur:

1. Sacrae cantiones a 1, 2, 3, 4 voc. (Operum 1a), Venezia, per il Vincenzi, 1617.

2. Messe concertate a cinque voci, Venezia, 1622, per il Vincenzi.

3. Litaniae de gloriosa Domina a 4, 5 e 6 voci, Roma, 1631.

4. Messe 4 concertate a 5 voci libri 2 (Operum 13a), Roma, J. B. Robletti, 1631.

5. Modulationes Vespertinae cum Litaniis B. V. M., 3 vocibus concinnatae, Op. 18a, Romae, Iac. Fei, 1668 (est haec reimpressio).

6. Poesie eroiche, morali e sacre, a 1, 2, 3 et 5 voci, Roma, Grignani, 1641.

7. Il secondo libro de' salmi che si cantano ne' vesperi di tutto l'anno, cnncertati a 4 voci (cfr. Rosenthal, Catal. 150, n. 1672) (Oper. 21a). Roma, Luigi Grignani, 1647.

8. Sacri Mottetti a gloria di Gesù et ad honore di Maria a 1 e 2 v. Lib. I (Oper. 4a), Venezia, Vincenzi, 1630.

9. Sacrae Modulationes Eremitici Ordinis Divorum da 2 a 8 v. (Oper. 10a). Roma, Masotti, 1630.

10. Viridarium Marianum (Litanie ed inni a 4, 5, 6 v. Oper 15a). Roma, Robletti, 1631.

11. Psalmi Vespertini a 3 v. (Oper. 16a), Roma, Masotti, 1633.