Pavia: battesimo di Agostino
DOLCIATI ANTONIUS
Dolciati Fr. Antonius, Florentinus die 6 septembris an. 1476 ortus, summopere a scriptoribus commendatur tum propter scientiam, tum propter morum probitatem, tum demum propter ingens regularis observantiae studium. Vir fuit praecellentis ingenii, concionandi gloria, ac potissimum Astronomiae peritia valde famosus. S. Galli Florentini conventus extitit prior et illi magna ex parte debetur correctio Calendarii Iuliani. Nam licet hujusmodi correctio anno 1582 sub Gregorio XIII completa Aloysio Lilio Calabro, Medicinae professori, tributa fuerit, attamen Dulciati nostri opera eidem Lilio, ut ipsemet testatus est, multo adiumento fuerunt. Huic dignissimo religioso dicavit suum opus: de computatione annorum Domini, Ioannes Maria Lucidus, Dominicanus, qui fuit de Tolosanis ex Colle vallis Elsae. Hoc opus impressum fuit Venetiis an. 1537 apud Lucam Antonium Iunta in 4°; asserendum itaque est usque ad hunc annum Dulciatum nostrum floruisse. Et en eius opera:
1. Triginta duo sermones a festo S. Andreae Apostoli ad festum Purificationis, qui sunt in Cod. Miscel. 1730, chart., saec. XVI Bibl. Angelicae Urbis.
2. Sermones de Sanctis qui asservantur in Bibl. Ferrariensi in codice membr. saec. XVI.
3. De festis mobilibus, ac Astronomia Clericali, opus in tres partes divisum: prima inquisitiones decem continet, secunda tabulas totidem, et tertia capita quinquaginta. Opus impressum usque ad litt. G.; Regii Lepidi an. 1512 per Hieronymum Gregorium civem Regiensem, et a litt. G. usque in finem.: Florentiae per Ioan. Stephanum Papiensem, 1514, V idus novembris in fol., item Regii an. 1522.
4. De Calendarii correctione. Cod. XI. Plut. XIX Bibl. Laurentianae Florentiae, membr. in 8° maiori, saec. XVI ineuntis, ff. scriptis 59. Opusculum constat propositionibus XXV, quarum primae quinque ob codicis mutilationem et pars sexta desiderantur. Videtur Leoni X Pont. Max. fuisse inscriptum, et expletum Florentiae apud S. Gallum Idibus Decembris Anno Dominicae Incarnationis 1514.
5. De reformatione Ritus celebrationis Festorum. Florentiae per Michaelem Angelum Bartholomaei Florentinum, an. 1519. Idibus Iulii, in 4°.
6. Vita et miracoli del glorioso San Nicola da Tolentino: insieme con el suo offitio et con la beneditione del suo pane, et con la Messa sua. Sampato (sic) nella inclita città di Firenze per Bernardo Zucchetta addi 14 Gennaio 1525 in 8° parvo, ff. 133. Praeit imago S. Nicolai Xilographice impressa, et cc. 98-108 adest Vita eiusdem Sancti ternario carmine.
7. De tribus Regulis S. Augustini opus sermone patrio conscriptum, asservatur in Bibl. Laurentiana in cod. CXXXII inter Gaddianos reliquos, et, ut legitur in epistola nuncupatoria "Alle Ven. MM. e dilette in Xto del Monasterio dell'Assunta fuori della porta di S. Gallo di Firenze" dicatum ac exaratum "nel convento di San Gallo nella cella del priore a dì 10 di agosto 1528 a hore dodici". In qua epistola inter alia legitur: "Non ho voluto anchora questa opera (id est de tribus Regulis) scrivere in lingua latina chome ho scritte le prediche per tutto l'anno de tempore, et de Sanctis et il libro de festis mobilibus et il Tractato della correctione, del modo di celebrare le feste mobili et il millenario delle inquisitioni sopra i libri de' Re et del Paralipomenon et il Psalmista mutato in laude di nostra Donna et altre più nostre operette, ma l'habbiamo scripta in vulgare volendo chosì giovare a più persone...". Insuper, opus cui titutus: Computum Solis et Lunae, cum ea, quae ad Clericos spectat, Astronomiae Ratione, quod, iuxta Negri, Scritt. Fiorent., p. 59, Aegidio Viterbien. Priori tunc Generali Ordinis dicavit, et Romae in Archivo sui Conventus ms. servatur, an idem. sit ac illud a nobis n. 3 recensitum explorare non potui.
Referenze:
Herrera, T. I, p. 57; Bandini, Catal. Codd. Lat. Bibl. Med. Laurentianae, T. II, col. 31; Panzer, T. VII, p. 41; Poccianti, p. 17; Possevinus, p. 104; Gandolphus, p. 64; Ossinger; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 38 et alii