Pavia: battesimo di Agostino
DOMINICI PETRUS
Dominici Fr. Petrus, erat an. 1372 die 27 iulii recens electus Ordinis Procurator Generalis. Eius mentionem reperi in epistola Guidonis Generalis eodem die et anno data ad Fr. Antonium Priorem Provincialem Provinciae Lombardiae, in qua praecepit Bullam quamdam Gregorii XI in singulis provinciae conventibus, et in Synodo Provinciali proxime celebranda publicari. "Has ergo litteras salutiferas, ibi enim legitur, ego Fr. Guido Generalis Prior praedictus, ipsius D. N. Gregorii Papae XI, devotus orator et filius, sub anno Domini MCCCLXXII, die 24 mensis iunii in conventu nostro de Avenione per manus R. M. Petri Dominici, nunc Procuratoris Ordinis, cum tanta humilitate, et reverentia, quanta docuit, gratanter accepit".
Extant hae Guidonis litterae in codice pergameno ms. Coenobii S. Mariae de populo, in quo continentur acta et definitiones Capitolorum illius congregationis. Verum de Petro nullum aliud vestigium. Ita Herrera T. II, p. 277. Ex Ossinger tamen, p. 296, scimus illum non sine magno labore et cura opus P. Alvari Pelagii O. S. F., cui titulus Plantus Ecclesiae Catholicae in ordinem redigisse eique indicem seu tabulas adiicisse, et id legitur in prima editione hujus operis, nempe Ulmane an. 1474 in fol. apud Ioannem Zeiner de Reutlingen. Tandem notandum est quod, ut auctor ipse ait, se componere coepisse suum opus de plantu Ecclesiae, Avenione an. 1330 et, absolutum an. 1332, recensuisse in Lusitania an. 1335 atque iterum 1340. Consequitur ergo nostratem Petrum Dominici usque ad haec tempora vel paulo post vixisse. Opus insuper eiusdem Alvari Pelagii cui tit: Collirium contra haereses commentatavit, quod asservatur Venetiis in S. Marci Bibl. in cod. 23 classis V, membr., saec. XV, ad quod praeficitur: "Tabula alphabetica super multis haeresibus extirpandis et fide Catholica Sancta corroboranda ad salutem credentium in vitam aeternam, compilata per fratrem Petrum Dominici in sacra pagina professorem, ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini". (Cfr. Valentinelli, Bibl. Mss. ad S. Marci Venetiarum, T. II, p 126, ubi describens praefatum codicem ait: "De hoc opere inedito, praeter caeteros, Nicolaus Antonius disserit in Biblioth. Hyspanae Veteris lib. IX, cap. 4, 2, 228 ubi codicis quoque hujus mentionem facit".