Pavia: battesimo di Agostino
DRAGO IOANNES
Drago Fr. Ioannes Iacobus, Venetus, S. Theol. Mag. vir praeclari ingenii et eximiae eruditionis, an. 1519 erat in conventu S. Stephani Venetiarum philosophiae lector et an. 1526 ut Discretus provinciae Terrae Sanctae interfuit capitulo gen. Tarvisii celebrato, ex quo Venetias redit Baccalaureus. S. Theol. Magister renuntiatus an. 1547 adfuit alio capitulo gener. Recineti habito ut Deffinitor provinciae Hungariae, evadens inibi electus socius Provincialis suae Provinciae Tarvisinae. Ipsius provinciae praefecturam videtur postea habuisse, et an. 1559 ab eadem in suum Definitorem electus, comitiis gener.
Venetiis eodem anno celebratis interfuit, quibus contractum venditionis peractae de conventu S. Mustiolae Papiensis nullius esse valoris cum aliis Definitoribus declaravit ac rescindendum. Ex eius iuvenili ingenio habetur opus impressum, cuius titulus: Postillae maiores totius anni cum quaestionibus de novo additis in Evangelia et Epistolas. Lugduni, 1514, in 4°.
Referenze:
Bocca, bibliopola Romanus, Cat. XXV, n. 1599, nec non Acta Capitolorum Generalium Ordinis edita in Analectis August., Vol. IX et Maiocchi-Casacca, Codex Diplom. cit., Vol. IV, p. 267