Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Durazzini Michael

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DURAZZINI MICHAEL

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DURAZZINI MICHAEL

 

 

 

Durazzini Fr. Michael, de Empoli, S. Theol. Mag., floruit Innocentio Pp. VIII tempore; dicavit enim suum opus praedicabile D.no Bartholomaeo Soderino Sancti Fridiani priori dignissimo et illius Pontificis cubiculario. Ex Regestis eruitur illum Pisanae Provinciae praefuisse an. 1470, talique titulo, capitulo generali, hoc anno, Bononiae celebrato, alioque Senensi an. 1486 uti Definitorem generalem interfuisse. Illi insuper anno 1492, die 6 iunii, una cum suo Provinciali et Mag. Matthaeo de Prato, Ordinis scriba, a P. Generale commissum fuit ut conventum S. Mariae de Silva tam in temporalibus quam in spiritualibus visitaret. Nescimus quando obierit. Ex eius ingenio habentur:

1. Utile et devotum praedicationum ac nonnullarum collactionum opus, quod impressit ex archetypo Ser Franciscus Bonaccursius, Florentiae, a. s. MCDXC, VI id. iulias, in 4°, 38, 39 II, 90, ff. (Cfr. Hain, Repertorium etc. cit., n. 6521 et Hain-Copinger, numero 6588). F. 2°: "Incipit perutile opusculum predicabile editum per sacrae Theologiae professorem magistrum Michaelem de Emporio ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini; De Sancto Andrea sermo primus".

2. Certe Prediche overo Sermoni. Impressi anno 1494, s. l., in 4° (Cfr. Hain, n. 6587). 

 

 

 

Referenze:

Iöcher, T. II, col. 251; Elssius, p. 490; Torelli, T. VII, p. 97, n. 16; Gandolphus, p. 267, et Ossinger, p. 307, nec non Analecta August., Vol. VII, pp. 174, 455. Eius sermones citantur a nostrate Talamello in Rationali utriusque potestatis et in expositione super Magnificat, atque ab Episcopo Andrea Gelsomino in libro originis Paniculorum S. Nicolai de Tolentino.