Pavia: battesimo di Agostino
FABRINI EUGENIUS
Fabrini Fr. Eugenius de Pisauro, S. T. M., vir eloquentia ac variarum scientiarum gloria conspicuus, an. 1543 erat Bononiae studens; an. 1547 ibidem studii magister, et an. 1551 etiam ibidem ad Lectoratus gradum promotus. An. 1555, iam Baccal., interfuit Capitulo generali Arimini celebrato ac ibidem disputavit; designatus etiam fuit in proxima quadragesima Pisauri concionatus. An. 1563 et 1569 erat Romae studiorum Regens atque an. 1571 Marchiae Anconitanae Prior provincialis. Interfuit et Concilio Tridentino, ubi Dominica tertia Adventus Domini an. 1561 orationem ad Synodum et in frequente Concilio sacro Quadragesimae tempore conciones habuit, ut Phamphilus ait, celeberrimas atque gratissimas. Eum Guido Forrerius Vergellensis Cardinalis ut sibi esset a conscentiae colloquio, et sui suaeque domus theologiae doctor et lector, adscivit. An. 1575 a Gregorio XIII, Smirnensis Episcopus creatus atque Veliternorum Suffraganeus institutus fuit. Pie obiit Velitri die 21 annii 1580 et in cathedrali S. Clementis ecclesia sepultus iacet. In nostri Pisauriensis Templi choro eius effigies ad vivum depicta conspicitur. Plura manuscripta reliquit, ait Gandolphus, p. 414; sed ubi sint nescimus. Remanet eius Oratio ad Sacrosanctam Synodum Tridentinam habita in Dominica tertia Adventus Domini MDLXI. Brixiae apud Damianum Turbinum diligenter imprimebatur ad instantiam Io. Baptistae Bozolae anno MDLXIII. Data fuit epistola nuncupatoria R. P. M. Aegidio Pisauriensi Procuratori et Ordinis Vicario Generali a R. P. Sebastiano Ammiano Fanestre eremita augustiniano professore et scriba. Reperitur edita haec oratio etiam in actis ipsius concilii.
Referenze:
Illius mentionem faciunt Pamphilus f. 124 et 131; Herrera T. I, p. 213, Lanteri, Vol. III, p. 145; Ossinger, p. 324, et Ordinis Regesta