Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Fachinelli Ioannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FACHINELLI IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

FACHINELLI IOANNES STEPHANUS

 

 

 

Fachinelli Fr. Ioannes Stephanus, Venetus, S. Theol. Mag. floruit, saec. XVII et saec. XVIII ineunte, inter celebriores sui aevi verbi Dei praecones, atque theologicae scientiae cultores. Mense septembris 1698 erat in patria Lector; die vero 20 maii 1699 renuntiatus fuit Bacc. tum ut eius virtutes dignis proemiis rependerentur, tum ut ad se bene gerendum alii urgerentur. An. 1702 erat Venetiis Regens et die 3 aprilis 1708 promotus fuit ad magisterium. Tempore Quadragesimae concionatus est Romae an. 1708, Florentiae an. 1713, et Patavii an. 1717. Tamquam Discretus suae Provinciae Tarvisinae interfuit Capitulo Gen. Romae an. 1711 celebrato, sicut capit. gener. an. 1721, in quo constitutus fuit Definitorii suae Provinciae Praesidens. Non constat quando obierit. Eius opera sunt sequentia:

1. Orazioni Sagre... consagrate all'E.mo e Rev.mo Card. Fr. Enrico Noris. Venezia, 1696, in 12°.

2. Orazioni Sagre (Rev.mo D.no Paulo Naldini Episcopo Ordinis nostri dicatae), Venezia per Dom. Lovisa, 1698, in 4° (2a impress.).

3. La cetra Pindarica. Poesie liriche. Venezia per Giov. Albrizzi, 1698, in 12°.

4. Il Cristiano politico ammaestrato nella vita di S. Giovanni Segontino o da S. Facondo Agostiniano. In Alessandria, 1691, in 2°.

5. Panegirici Sagri. Venezia per Girol. Albrizzi, 1703, in 4°.

6. Orazione funebre nel solennizzare l'essequie del Sig. Cardinal Noris. Extat in Galleria di Minerva, T. V, Venezia, 1706, p. 53.

7. Panegirici Sagri (Parte quarta). In Padova, Gius. Corona, 1717, in 4°.

8. Orazioni Sagre (Pars altera) Impressae.

9. Orazione alla Santità di N. S. Clemente XI nel solennizzarsi la sua gloriosa esaltazione al Pontificato da i canonici della Catedrale di Gubbio. In Gubbio, per Vincenzo Mattioli ,1701, in 4°. 

 

 

 

Referenze:

Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. III, p. 191 et 491