Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Falciglia Iulianus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: FALCIGLIA IULIANUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

FALCIGLIA IULIANUS

 

 

 

Falciglia Fr. Iulianus, de Salem in Sicilia, fuit Pauli Veneti et Ioannis de Cypro insignium magistrorum discipulus. Illum Coriolanus in Chronica litteratissimum asserit, et legendo, disputando et componendo fuisse clarissimum testatur. B. Augustinus Romanus Generalis ad instantiam Ven. M. Pauli de Venetiis, qui Iulianum dixit cupere Senis apud se commorari, sub die 30 iulii an. 1422 Studium Paduanum in Senense illi commutavit. An. 1424 fit studens in conventu Bononiensi, deinde cursor in studio Patavino et tandem in Bononiensi. Anno 1432, iam doctor theologus et Regens Ariminensis et Prioris Generalis socius, vices Procuratoris Generalis in Concilio Basileensi gessit. Eodem tempore, quia ex praecepto Papae Gerardus Generalis in sacra Basileensi Synodo occupabatur, Iulianus ab eodem Gerardo sui Vicarius in curia Romana et in tota Italia, exclusis observantiis Fr. Mathaei de Introduco et Fr. Christiani de Pedemontio, fuit constitutus. Anno insequenti fuit Capituli provincialis Rheni et Sveviae Praeses, et in eadem provincia in conventu Londoiae Vicarius Generalis designatus. Ad instantiam Archiepiscopi Tarentini an. 1434 ei conceditur facultas procurandi et suscipiendi lecturam in universitate Patavina, quam obtinuit in obsequio Cardinalis Bononiensis an. 1435, quamvis absens. Ad instantiam illustrissimi D. Mantuani die 14 ianuarii 1436 locatus fuit magister senior in conventu Mantuano ut inibi posset lecturam datam prosequi et dandas in futurum, et in praedicti Domini obsequiis libere stare, ac omnia ad tale officium pertinentia peragere. Haec ex Herrera. T. I, p. 433. Senis postea, die videlicet 9 iunii an. 1443, in locum cedentis Gerardi de Arimino, a patribus in Synodo congregatis ad supremum Ordinis magisterium assumitur et in officio inde confirmatur Bituricis in Gallia die 28 maii 1447, Ferrariae die 3 iunii 1451, et demum Avenione die 31 maii 1455. Inter caetera quae Ordini attulit bona opportune notat Lanteri, Eremi Sacrae Aug., T. I, p. 288, hoc potissimum recenseri meretur, quod nimirum canonizationem D. Nicolai de Tolentino apud Eugenium IV summopere promoverit. Singulari amore Augustinianam Familiam prosequens ne ab ea discederet non semel Episcopatum recusavit; verum duos nostrates P. Magistros Eugenio IV ad infulas commendavit, quas et impetravit, prout iisdem verbis scribit Elssius. "Ideoque ad eius instantiam Mag. Fr. Bernardinus de Martellini Florentinus inauguratus fuit Episcopus Caesenae, et P. Mag. Guilelmus de Vercellis Episcopus Nicomediensis. In Concilio Florentino una cum aliis nostratibus theologis pro unione Graecorum cum Ecclesia Romana insignem operam praestitit. Ab an. 1451 usque ad obitum assiduis aegritudinibus laboravit, ac tandem hisce senioque confectus extremum diem obiit Messanae die 20 maii an. 1459". De quibusdam mss. ab eo relictis haec habentur in Registris Generalis Alexandri de Saxoferrato sub die 21 maii eiusdem anni: "Praecipimus M. Sancio de Panhormo Provinciali, et Priori Messanae, ut Regulam, Constitutiones, Addictiones, Diffinitiones, et expositionem Regulae, ac transcripta privilegiorum Ordinis, et formularium, pileum et caetera quae ad ordinem pertinent, quae praecessor noster magna cum diligentia in bonam formam redegerat; et tractatum de probatione Religionis, ad nos mittat per Fr. Michaelem de Iscla". De Iuliani ingenio opera sequentia, quae iuxta Fabricium, Bibl. med. et infimae Lat., T. III, p. 478 laudantur in Chronica Comitum Oldenburgensium T. II, p. 167, numerantur:

1. Statale pro conventu Parisiensi emanata an. 1447 a R.mo P. Generali Iuliano de Salem, quae reperiuntur Parisiis in Bibl. v. de l'Arsenal, Cod. Misc. 774 (29), saec. XV. ff. 16, ms. A.

2. Liber de sensu composito,

3. Liber de Sophismatum regulis,

4. Liber de medio demostrationis,

5. Liber de terminis naturalibus.

6. Tractatus singularis et commentarii plures.

 

 

 

Referenze:

Gandulphum, p. 245; Mongitorem in Bibblioth. Sicula T. I. p. 411; Anastasim Gratiani, p. 127; Simlerum Iosiam p. 437 et Ossinger, p. 326, 787