Pavia: battesimo di Agostino
FALCOMBELLO BARTHOLOMEUS
Falcombello Fr. Bartholomaeus de Avigliana an. 1555 natus, in Congreg. Augustinianorum de obser. Lombard. an 1572 ingressus, tanto virtutum valore emicuit, ut non modo se ipsum domum suam et patriam, verum etiam ipsam Congregationem non mediocriter illustravit, tum in lectionibus, et disputationibus, in quibus plurimos disciplinae suae alumnos praeclaros habuit, tum in Verbi Dei praedicatione. Non immerito igitur ad summos gradus dignitatum suae Congregationis evectus fuit, nam post administrationem et praefecturam praecipuorum conventuum, non modo semel, sed bis et ter, annis videlicet 1603, 1609 et 1615 eiusdem Congregationis Vicarius Generalis electus fuit. Ex hoc saeculo migravit Savigliani an. 1634, licet corpus in sacris aedibus S. Augustini Avilianae honorifice tegatur. Reliquit concionem quam praenotavit: L'incatenamento della Divina Sapienza iscoperto nel Mondo, nell'huomo et in Santa Chiesa. Milano, 1591.
Referenze:
Calvi, Delle memorie istoriche della Congreg. di Lombardia, Milano, 1669, paginis 399-403; Rossotto, Syllabus Script, Pedem., p. 103; Della Chiesa, Catalogo degli scrittori Piemontesi etc., Carmagnola, 1660, p. 35, qui duo postremi illum dicunt de familia Fallambello