Pavia: battesimo di Agostino
FASSITELLI ALEXANDER
Fassitelli Fr. Alexander de S. Elpidio, scriptis celebris, quem Coriolanus in Chronica: "Magistrum loculentissimum, et Ecclesiasticae dignitatis defensorem acerrimum" vocat, vir fuit non solum divinis humanisque litenis mirum in modum eruditus, verum etiam raro ingenio, summa prudentia, amplissimaque rerum agendarum dexteritate praepollens. Parisiis primo fuit fundatissimi doctoris Aegidii Columna discipulus, deinde publicus Universitatis professor. Tanta veneratione apud omnes ipse fruebatur, ut post mortem mag. Iacobi de Orto, generalis, in capitulo generale Viterbii, an. 1312 in die festo Pentecostes celebrato, omnibus plaudentibus Alexander noster generalis electus fuerit. Anno 1315 in congressu gen. Patavino Magistratus in aliud triennium illi prorogatus fuit; quodque factum est in Ariminensi 1318; Tarvisino 1321, atque quinta vice in Montispesulano 1324, in quo fratres nec permiserunt quod renunciaret et resignaret sigillum officii. Multam interim inierat gratiam apud Rom. Pontificem Ioannem XXII atque clientelam, quapropter ab illo ad varios principes pro tuendis Ecclesiae iuribus legatus missus fuit, in quorum legationum perfunctione spem Pontificis minime frustratus, ad archiepiscopatum Cretensem illum elegit; sed post paucos dies cum Pontifex comperisset illam sedem non vacare, ad aliam sedem illum promovit, id est, ad episcopatum Melphiensem, die 18 februarii 1326, iuxta Reg. Vat. teste Denifle (Chartul. Univ. Paris., T. II, p. 85). Rexit igitur Ordinem plus minusve annis 14. Putat Ughellus, T. I, col. 932, Alexandrum decessisse anno 1328; sed Codex coaevus Cc. 19, f. 56, Archivi Ordinis, memorata eius promotione ad episcopatum, subjungit: "et per paucos menses vivens episcopus diem clausit extremum", ac proinde, ut bene concludit Rev.mus P. Eustasius Esteban, (Cfr. Analecta August., Vol. II, pp. 254-5) a quo haec accepimus, ipso anno 1326, ignotis tamen adhuc mense et die. Et nunc en quae scripsit:
1. Tractatus de ecclesiastica potestate. Aliquoties adest inserta donatio Constantini Magni facta Ecclesiae Romanae. Editus s. typ. n. et a., char. goth. 2 11. 36 11. (Cfr. Hain-Copinger n. 6582 ex catal. Manzoni n. 3644; St. Genevieve n. 721 et Panzer, T. III, 46.19. Item Taurini, apud Nicolaum de Benedictis et Iac. Suignon, an. 1494; Lugduni, 1498, apud Claudium Geboleti item ibid. an. 1538; sodalis Angeli Vantii cura Arimini, Simbenius, an. 1634, et in T. II Biblioth. Pontificiae Ioan. Thomae Rocaberti, Romae, 1695. Ms. asservatur in codd. Vat. Lat. 4126, f. 118; 4131, f. 140; 4134, f. 190; 4139, f. 148; item Romae in Bibl. Angelica in codd.. 810 et 1150; item in Bibl. Regia Paris. codd. 4046; 4230; 4355 et 4356; Mediolani in Ambrosiana, Cantabrigae in Bibl. Coll. Emmanuelis Cod. 10; Vercellis in cod. 201 (CCI-194) Archivi Capitularis S. Eusebii et in aliis Biblioth.
2. De iurisdictione Imperii et auctoritate Summi Pontificis Libri II, Lugduni, Claudius Giboletus, 1498 in 4°: Ludovicus Moreri, Le grande dictionaire T. I, 348 producit etiam edictionem alteram Lugduni 1538. Ms. extant Romae in Vaticana; in Bibl. Angelica cod. 810, ff. 65-93 sub tit.: Determinatio compendiosa de iurisdictione Imperii et auctoritate Summi Pontificis; Cantabrigiae in Bibl. Collegii Emmanuelis cod. 1, et in tribus codd. Bibl. Regiae Parisiensis.
3. Expositio in Evangelium S. Ioannis, quae ms. extat Parisiis in Bibl. Regia, cod. 4230 et cod. 640, dicata Ven. in Christo Patri et Domino Speciali Francisco Gaitani divina Providentia S. Mariae in Cosmedin Cardinali.
4. Compendium librorum B. Augustini de Civitate Dei. In iisdem codicibus Bibl. Regiae Paris. Hoc compendium una cum libro Super in principio erat Verbum, est etiam in cod. 4160 Bibl. Nation. Parisiensis.
5. De cessione sedium, fundatione et mutatione. Romae, Typis Vaticanis, ita Michael a S. Ioseph, Bibliographia Critica sacra, Vol. 1, p. 171. Ms. asservatur iuxta Ciacconium, Biblioth. col. 89, in Vaticana.
6. De paupertate Evangelica, Liber 1. Extebat iuxta Ossinger, Biblioth. August., p. 311 olim Cremonae in nostra Bibl. et quondam erat in Colbertiana Parisiis, qui etiam ait: Mensa pauperum auctore A(lexandro) Ord. Erem. S. Augustini mihi videtur esse idem liber; item dici debet: de Ecclesiasticae unitatis libro.
7. Alexandri .... Metaphisicae distinctiones. Inc.: "Incipit methaphisica Alexandri de ente. Capitulum primum. Quot modis dicitur simplex. Uno modo quod non habet partes actuales nec essenciales, nec virtuales, nec quantitativas". Expl.: "et hujusmodi secundum corpus quia corruptibile. Explicit liber distinctionum que fuerunt acte parisiis. Laus tibi Christe rex eterne glorie. Laus glriose virgini dei genitrici totique celesti curie. Incipit Tabula.... Laus Summo regi deo nostro". Cod. A. 80 Bibl. Comm. Archigymnasii Bononiensis, chart. in 4°, saec. XV, ff. 63. Tractatus Alex. Metaphisicae Distintionum est inter ff. 35-63. De hoc Alexandro quaeri potest an sit Alexander de Ales. Ord. Min. vel Alexander noster de S. Elpidio, ambo doctores Parisienses; sed cum Commentaria in Methaphisicam Alexandri de Ales, edita Venetiis an. 1572, sint totaliter diversa ab iis quae sunt in hoc codice, puto, salvo meliori iudicio, ea esse tribuenda nostrati Alexandro.
8. Quodlibetorum libri tres. Asservabantur olim ms. Bononiae in nostra ad S. Iacobum, et citantur a Thoma ab Argentina in I sentent., dist. II, art. III sic: "Respondet Alexander Ord. S. Augustini tertio suo quodlibeto"; et distin. 17, quaest. 2, art. 2 citat. secundum quodlibet quaest. 22.
9. Quaestiones ordinariae Theologicae citantur a nostro Archiep. Hispalensi Alphonso Vargas in 1 Sent. quaest. 4, dist. 1, art. 3 et 4. Hic notare oportet quod Fabricius in sua Biblioth. Lat. m. et inf. aetatis Florentiae, 1858, T. I, pp. 60, 62 recenseat duos Alexandros Ord. Erem. S. Aug., unum nempe de S. Elpidio et alterum de Marchia, cum ipsi constituant unam eamdem personam, et huic tribuat Commentarios in primum sententiarum, qui forsan sunt unum et idem acpraenominatae quaestiones.
10. De triplici sacerdotio tractatus tres qui citantur a Gavardi, De Hierarchia Ecclesiae suae Theologiae Aegidianae T. IV, pagina 499 et dicuntur asservari mss. in Vaticana.
11. Commentaria in Aristotelis libros Topicorum et Analyticorum Priorum, atque alia.
Referenze:
Gesner-Simber, Bibliotheca, 1574, p. 23; Gratianus, p. 15; Herrera, T. I, pp. 37-38; Elss., p. 28; Torelli, Secoli Agost., T. V, pp. 63-78, 328-29, 400, 409; Medaglia, Mem. istor. di S. Elpidio, p. 73; Le Quien, Oriens Christ., T. III, col. 908; Gandolfo, pp. 42-44; Wharton, Appendix ad Hist. Litt. Gul. Cave, 1743, p. 16; Iöcher, Allgemeines Gelehrten Lexicon, 1750, T. I, p. 257; Ossinger, p. 311-314; Bibliotheca Picena, Osimo, 1790, p. 79-83; Tiraboschi, Stor. della Lett. Ital., Milano, 1883, p. 283; Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. I, p. 58-60, et Eremi Sacr. August., Part. II, p. 110; Féret, la Faculté de Thèol. de Paris, T. III (1896), p. 497-499; Montfaucon, Biblioth. Bibl., T. I, p. 506