Pavia: battesimo di Agostino
D
Favaroni Fr. Augustinus, Romanus, cuius ortus naturalis et spiritualis adhuc latet, iuxta nostrum Ambrosium Coranum, "fuit alter Augustinus, sic enim Aurelii opera familiaria habebat, ut ab eo edita viderentur, sic copiosus, et profundus theologus, ut flumen quoddam divinae sapientiae videretur". Is anno 1384 studens costitutus fuit "in conventu nostro de Bononia pro forma studii Parisiensis ad gradum lectoris adipiscedum" (Cfr. Analecta Aug., Vol. V, p. 53). An. 1386 erat Bacc. in conventu Florentino (Ibidem, p. 346); inde an. 1389 Bononiae Sententiarum libros legens, et ibidem an. 1392 ad Magisterium promotus (Inibi, p. 173-4). atque an. 1407 Provincialis Romanus. Anno 1419 in capitulo Astensi, praeside magistro Ioanne Zaccharia, Germano, viro celeberrimi nominis die 12 augusti, licet divisis Patruum suffragiis, una parte in M. Hieronymum Pistoriensem, altera in Augustinum conspirante, tamen praeside sic disponente, Augustinus in Priorem Generalem electus fuit. Confirmatus deinde Bononiae an. 1425, et Montispesulani an. 1430. Ordinem rexit 12 annos, quo tempore regularem observantiam summopere promovit atque Perusinam Congregationem instituit. Eugenius IV die 13 iunii 1431 meritissimum praesulem Archiepiscopatui Nazareno (Baruli in Apuiia) praefecit, illum eodem tempore Ecclesiae Caesenatensis administratorem constituens. In Sessione XII Basileensis Concilii an. 1437 damnatus fuit ob propositiones falsas ipsius libellus De umana natura Christi, salva vero auctoris persona. Dicitur ab Ughello, Ital. Sacra, T. VII, col. 773, n. 19: "vir eximia scientia doctus, ingenio subtilis, moribus et sanctimonia vitae celebris.... Post annos duodecim (totidem in suo magisterio generali consumpserat) in magna humilitate, et zelo Ecclesiasticae disciplinae in Archiepiscopali honore vita traducta, bonorum fruge ditatus, in senectute bona virgo et humilis ad aeternae salutis tramitem feliciter Prati in Hetruria properavit an. 1443; ubi summa veneratione in templo S. Augustini humatus colitur, titulum viri Beati a suis adeptus, pluraque memorantur gloriosae suae sanctitatis argumenta. Multa scripsit, et en operum eius catalogus:
1. Super Sententias libros IV, ita Ciacconius in sua Bibliotheca, Parisiis 1731, colunna 307, et Gandolphus ex Gesnero et nostrate Angelo Rocca.
2. Super primum Sententiarum, Volumen grande olim asservatum in nostra Carbonariae et nunc in Nationali Neapolitana, in compendio redactum a nostrate Fr. Guillelmo Becchio, et Florentiae in Bibl. Leopoldina, Cod. XIV asservatum.
3. Fr. Augustini Romani Interrogationes; extant in cod. 956, ff. 116-121, Bibl. Vindoboniensis.
4. Tractatus de sacamento unitatis Christi et Ecclesiae, sive de Christo integro.
5. Tractatus de Christo Capite Ecclesiae et eius inclito Capite.
6. Tractatus de Principatu Papae et Potestate Summi Pontificatus, quam Christus reliquit in terris Petro et successoribus eius.
7. Tractatus de charitate Christi circa electos et eius infinito amore.
Hi quattuor tractatus quibus De Sacramentis una simul coniuncti titulum dedit, quosque noncupavit auctor "Magnifico Domino ac praestantissimo viro Karolo de Malatestis" quorum primus inc.: "Quum gloriosus Ioannes Evangelista in sua Apocalypsi...", sunt quos, utque non sanam et erroneam in fide doctrinam continentes, damnavit et reprobavit an. 1435 Concilium Basileense Sess. XII (Cfr. Harduin, T. VIII. p. 1199, quique extant mss. Florentiae in Bibl. Laurentiana, Plut. XIV, cod. XIV, membr. in 4°, saec. XV, pessimae et difficillimae scripturae; in Angelica Romae, Cod. 367 saec. XVII, inter ff. 181-364; in Bibl. Vat. Chisiana, Cod. B. VII, 118, chart. saec. XV, in fol. sub titulo: Lectura super apocalipsim libri IV et in Bibl. Regia Monacensi sub eodem titulo in cod. 498, 40, anno 1445, in fol. A damnatione Concilii appellavit auctor ad Eugenium IV, qui tales tractatus examinandos theologis tradidit, quarum iudicium non videtur auctori favisse; legebantur enim olim (etsi inediti) in indice tridentino, donec expugentur.
8. Liber circa quaestionem, num divinitas Christi ab anima et corpore separata fuerit post mortem, ad Mag. paganinum. Cod. Lat. 981, i, III, 39, Bibl. Ataenaei Taurinensis.
9. Opusculum de communione idiomatum et pauca de proportionibus, extat in Bibl. Archigymnasi Bononiensi in Cod. 1297 (H. V. 32), saec. XV, cc. 95.
9. [sic!] De Sacerdotio Christi et electorum. Romae in Angelica citatur a meo Gavardi T. IV suae Theologiae Augustino-Aegidianae de Hierarchiae Eccl., p. 499. Ita Gandolphus, p. 75, sed evidenter hic tractatus male citatur a Gavardi, et confunditur cum tractatu n. 6 a nobis recensito.
11. De libero arbitrio, lib. I.
12. De peccato originali, lib. I.
13. De perfecta iustitia militantis Ecclesiae, lib. I.
14. De meritis Christi, liber I.
15. Lectura super epistolam ad hebreos edita a magistro... incepta et completa Perusiae anno d.ni MCCCCXI. Cod. 368 (D. 1. 14) saec. XV, ff. 119, Bibl. Angelicae Urbis, et in cod. 376 (D. 2. 8), saec. XV, ff. 1-105 eiusdem Bibl.
16. Expositio super epistolam Pauli ad Rom... completa Florentiae 24 die mensis octobris, 1422. In codem cod. 376 Bibl. Angelicae, ff. 106-249.
17. Lectura super Epistolam B. Pauli Apostoli ad Galatas, exarata an. 1425. In cod. 641 (Q. 2. 14) saec. XV, ff. 1-40 Bibl. Angelicae et in cod. VII. A. 2 Bibl. Nat. Neapolitanae.
18. Lectura Epistolae B. Pauli ad Ephesios... anno d.ni 1426, in eodem codice Bibl. Angelicae, ff. 41-91 et in Cod. VII. Aa. 37, chart. in fol. Bibl. Nation. Neapolitanae.
19. Commentarius in Epistolam B. Pauli Apost. ad Philippenses, in iisdem Codicibus Neapolito et Angelico.
20. Commentarius in Epistolam B. Pauli Ap. ad Colossenses, exaratus an. 1427, in eodem codice Angelico n. 641, ff. 110-156.
21. Espositio super Epistola 1.a B. Pauli ad Corinthios completa Florentiae an. 1429, die ultima februarii. Cod. VII. A. 1, membr. in fol. Bibl. Nationalis Neapolitanae. Ciacconius vero, l. c., habet etiam quod Augustinus scripserit: In omnes Canonicas Epistolas libros 14, dum Gandolphus, l. c., memoratis Commentariis in Epistolas ad Corinthios, ad Philippen. et ad Galatas adiungit: super alias Epistolas libr. decem, et In Epistolas Canonicas libr. 7.
22. Aristotelis de coelo et mundo libri IV cum perpetuo commentario Magistri Augustini de Favaronibus Ord... Textus philosophi est ex veteri interpretatione, et Comment. inc.: "In libro praecedenti, qui intitulatur de Physico Auditu egit Aristoteles de corpore morali simpliciter, in hoc autem libro, qui intitulatur de coelo et mundo agit de corpore morali concreto...". Cod. VII, Plut. XIII Bibl. S. Crucis in Mediceo-Laurentiana Florentiae, membr. in fol. saec. XV inter ff. 1-75; et in cod. Vat. Urb. Lat. 206 (olim 291 et 214) saec. XIV-XV, f. 104, cuius descriptio habetur in Catal. Codd. Urb. Lat., Stornajolo, pp. 197-199. Hic commentarius non innotuit nostratibus.
23. Commentum Magistri Augustini de Roma... super primo Ethicorum Aristotelis. Inc.: "Omnis ars et omnis doctrina". Expl.: "et sic finitur Summa primi libri Ethicorum Aristotelis a Rev. Doctore Magistro Augustino De Roma Ordinis Sancti Augustini, dum legebat in universitate Florentiae sub annis D. N. Iesu Christi 1416, quem Federicus Ludovici de Folchis ad scribendum, sive copiandum duxit...". Cod. I, Plut. XIII, Bibl. S. Crucis in Laurentiana Florentiae, chart. in 4° maiori, saec. XV, binis coll., ff. 88.
24. Commentum eiusdem super secunda Ethicorum Aristotelis. Inc.: "Duplici autem virtute existente etc. Post tractatum de Felicitate, sequitur Tractatus de Virtutibus...". Cod. II, Plut. XIII eiusdem Bibl., chart. in 4° maiori saec. XV, ff. 86. Commentum hoc super libros Ethic. Arist. asservatur etiam in Cod. X, Plut. II, Bibl. S. Crucis Florentiae.
25. Aristotelis Methaphisicorum libri XI cum commentario forte Magistri Augustini de Favaronibus Ord. Erem. S. Augustini. Liber I inc.: "Omnes homines natura scire desiderant, signum autem est sensuum delectio...". Liber XI des.: "medicina enim est aliquando sanitas, et implere est non ponere contrarium boni et intellectus". Cod. VII, Plut. XIII, Bibl. S. Crucis in Laurentiana. (Cfr. Bandini, Catal., Codd. Lat. Bibl. Mediceo-Laurentiana, T. IV, p. 107).
26. Introductiones quadragesimales; formula de creatione Adae et Evae et eorum lapsu et pena; Expositio in Psalmum "Miserere mei Deus"; Compendium mnemonicum bibliae, tractatus eiusdem Mag. Augustini de Roma, qui sunt in cod. 2800 (Ald. 270 in 2°) an. 1468, Bibl. Regiae Monacensis, inter ff. 220-281.
27. Augustini de Roma Ordinis Eremitarum Conciones in cod. membr. in 4°, habebentur Venetiis in Biblioth. SS. Ioan. et Pauli, Plut. VI, ut affert Tomasini, Catal. cit., p. 23.
Referenze:
Trithemius, fol. 129 sui Catal. Script. Eccles.; Herrera, T. I, p. 12; Torelli, T. VI, p. 490 et segg.; Elssius, p. 93; Gandolphus, p. 73; Ossinger, p. 329; Fabrius-Mansi, T. I, p. 141; Mansi, Concilia, T. XXIX, 108; Hardouin, T. VIII, 1199; Fleury, Hist. Eccl.; Moreri, Dict. Hist., T. III, p. 19; Ghirardacci, Stor. di Bologna, T. II, p. 474; Tiraboschi, Stor. della Lett. Ital., Modena, Vol. VI (1776), p. 217-218 ubi dicitur illum fuisse in Univers. Bononiensi publicum Theol. professorem; Stuber, K. L., T. I, col. 1688; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 252 et Eremi Sacrae August., Part. I, p. 119, nec non Analecta August., Vol. V et VI, et Sixtus Schier, Cod. Bibl. Angelicae, 353, p. 222 ubi ait: "Eius Decreta circa conventum Viennensem extant in eiusdem Archivo" sicut eius Litt. Regesta asservantur in archivo Ordinis"