Pavia: battesimo di Agostino
FERA CAROLUS
Fera Fr. Carolus de Liburnio (oppido Montis Ferrati) habitum Augustinianum in Insubricae Congregatione sumpsit in conventu S. Crucis civitatis Casalis an. 1508 cum illic priorem ageret P. Bartholomaeus Pico. Evasit optimus theologus, concionator disertus et haereticorum acerrimus oppugnator. Fuit suae Congregationis Visitator, Definitor, bis in Capitulo Praeses et bis Vicarius Generalis, annis videlicet 1543 et 1548. Ob praeclaras eius virtutes magna fruitus est tum principum tum sacrorum antistitum existimatione. Floruit usque ad annum 1552. Scripsit:
1. Speculum Ecclesiae. Liber I.
2. De celebratione Missarum et de periculis celebrantium.
3. Quaeritur utrum Fratrer Congregationis Lombardiae Erem. S. Augustini de obs. teneantur absolute, et in omnibus obedire Reverendiss. P. Priori Generali totius ordinis nostri, eiusque leges accipere, visitari ab eodem absolute possint, adeo quod ipsi Fratres ipsam visitationem nequeant recusare. Haec dissertatio estabat in Archivo S. Mariae de Populo Urbis in Lib. p., fol. 190 et seg.
Referenze:
Calvi, Delle Memorie istoriche cit., p. 265; Lanteri, Postr. Saec. Sex. Retigionis August., T. II, p. 173